PL 105, col. 387
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
quidam vero illum sibi praeesse contendunt. Quem una
societas appetebat, altera denegabat; et in omnibus
his confabulationibus semper ad exemplum amissi
abbatis austeritas versabatur, quem non tam sua
quam adulatorum et accusatorum subvertebat nequitia.
Quidam autem Fratrum, de nobili genere
abbatem sibi creare conati sunt, dicentes: « Si
hunc suscipimus, defendit nos contra comites et
potentiores nobis; quin et imperatorem nobis sua dignitate
propitium facit. Scitis quare? quia habet in
palatio generositatem. » Hujus itaque assertioni
alius obviabat, dicendo: « Quiescite, fratres, ab
hac alta et generosa electione, quia infirma mundi et
contemptibilia elegit Deus. Infirmitas namque in
Deo innocentia est, ignobilitas autem humilitas:
nam innocentia sine Deo infirmitas aestimatur; et
humilitas non propter Deum ignobilitas judicatur.
Tali etiam, non dico nobilitati, sed ignobilitati si
colla subjicimus, quo nos vertimus, si aversus fuerit
a nobis opprimens nos? si ei humiliter suggerimus
ut quiescat, fortasse majori commotus iracundia,
non quiescit, quia confidentiam habet in propinquis. »
His quoque hoc modo altercantibus, alius
quidem propius sedens affirmabat, satius eligendum
patrem doctrina pollentem, alius juvenem, alius
mediocrem. E contra vero alii retractantes dicebant:
« Si doctum et nimis eloquentem promoverimus, et
postmodum sanam doctrinam postponens, iracundus
et obstinatus contra praeceptum veritatis fuerit effectus;
quid faciemus? scit enim multiplices syllogismos,
et deprimit nos, cum austeritate pauca sibi
suppliciter suggerentes, licet justam habeamus querelam;
aut forte (quod timendum, quin et dolendum
est) si ejus obstinationi paululum necessario responsum
dederimus, ita dixerit: Quare contenditis mecum,
cum regula prohibeat uti monachus cum abbate
suo non contendat? et sic cum voluerit, et quotiescunque
voluerit, necessariam suggestionem
dicet esse contentionem; ac per hoc, fratres, omnia
tuta timentes formidamus, et nescimus quo nos vertamus.
In multis siquidem rebus conterriti sumus:
quia, ut vulgo dicitur, Homo ustulatus ignem timet.
Nonne igitur ista, quae protulimus, ita nobis jam
fuisse vel deinceps fieri posse videntur? Nonnulli
igitur ex nostris, quos bene fraternitas vestra novit
ex nomine, sub praetextu alicujus utilitatis ad alia
monasteria propter quamdam parvissimam responsionem
necessariae dictionis in exsilium transmissi
proprio loco privantur, et (quod eo siquidem tempore
dictu et visu miserabile fuit) senes atque decrepiti
absque ulla miseratione ad diversa loca trahebantur
inviti. Scitis, fratres, si haec ita sint? Scimus
sine dubio, quia scitis, nec vos horum quidquam
latere potest, quorum notitiam longo tempore penes
vos habuistis. » Sic et sic, frater Modeste, quaestio
suborta versabatur; et sic de hujusmodi personis
diversa sentientes dicebant. Sed nec quidem aberant
in hac permutatione verborum coaetaneis consocii,