PL 105, col. 388

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

hoc modo, licet in angulo, susurrantes: « Si te vel
te nobis praeficimus, die nobis, oramus, in veritate,
si velis tunc nobis facere bene: putamus sane, quia
velis, et facias; tu enim nesti, cum quali tribulatione
corporum et animarum periculo, degebamus
simul in hoc monasterio sub abbate litigioso; ac per
hoc credimus, quia nostri misereris. Scis enim ubi
ille errabat, et in illam partem non declinabis. Foedum
est enim apud te, ut postmodum id facias quod
antea in odio habuisti; et qui alium quondam in primatu
constitutum vituperabas in multis, in eodem
primatu postmodum in eisdem reprehensibilis inveniaris:
ac per hoc maxime, quia nunc nobiscum detestaris,
reprobas rectoris tui et judicas actiones.
Quid dicis ad haec? fortasse nobis omnia bona pro

tua possibilitate promittis? sed cum electus fueris
ad hoc magisterium, quod optamus; timebimus nobis,
ne quando eveniat ut obliviscaris fraternitatis
et humanitatis tuae circa nos; et efficiaris, ut leo,
more prioris, in domo tua evertens domesticos
tuos, et opprimens subjectos tibi. Nosti quoque infirmitatem
morum et corporum nostrorum; nec te
quidquam latet secreti nostri: quapropter maxime
suspicamur, si alienatus fueris a nobis, ut ungulas
nobis detractionis in dorsum ponas, et prava juvenilium
actionum suspicione nos deridendo confundas. »
Talis quoque fuit confabulatio diversarum mentium:
et taliter pervagatio cordium procedebat in publicum.
8.
Erat igitur eo tempore fratrum nostrorum turba

valde confusa, nec ullum adhuc inter fratres
simplicitatis apparuit documentum. Factum est autem
cum haec orta dissensio finiretur, extollens
vocem pars prima patrum saniori consilio dixit:
« Oremus, fratres, in primis omnipotentis Dei bonitatem,
ut secundum voluntatem suam audiat nos
deprecantes; et ut nobis ea concedat postulare quae
ipse nobis expedire cognoscit: quatenus secundum
voluntatem ejus orantes, salvari mereamur per eum,
qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem
veritatis venire. » Post hanc igitur sanctam et salubrem
patrum doctrinam, expleta oratione, fratres
congregati consederunt in unum: quos etiam iterum
pars prior seniorum tali locutione roboravit:
« Confidite, inquit, fratres, confidite, et sit vobis in

Deo cor unum et anima una; nec quisquam vestrum
propter amorem Dei et proximi, quid sibi soli utile
sit, sed quod multis, quaerat: ut in hac dilectione
discipuli Christi nominemur et simus. De caetero
quoque inspirante ac demonstrante Spiritu sancto
visum est nobis, si vestrae placuerit voluntati, quod
pater Eigil propter aetatis suae maturitatem, imo
etiam et gravitatem morum suorum, congruentius
conveniat in locum ministerii hujus, de quo sublatus
est ille, qui nobis ante praeerat. » Quo dicto, statim
universa multitudo monachorum consensit consilio
eorum et actu: quamvis pauci propter constantiam
mentis illius de hac conventione claudicarent, timore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.