PL 105, col. 389

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

correpti. Erat enim constans et bene cordatus, duri
cordis, et indisciplinatis durus; mitibus vero et bene
morigeratis, ut in melius proficerent, mitis: eratque
hilaris facie, laetus mente, discretus in opere,
consentiens in utilitate. Accusatorum nugas et frivola
vaniloquia audire non consentit, sciens se inde
magis turbari, quam jucundari. Suspicionem prorsus
menti suae quietis amator non permisit dominari:
neque angulosis vir simplex delectabatur insidiis.
Noxia quaeque vetuit, sed maxime furum commissa
persequebatur, et aperta mala reorum constanter
agendo damnabat.
9.
Postquam vero, ut dictum est, juniores super
abbatis electione cum senioribus concordati fuerant,
rogabatur Eigil a fratribus manifeste, ut regimen et

curam illius monasterii suscepisset, sibi ad praemium,
fratribus vero ad exemplum; utrisque autem in
commune, divina gratia praeveniente atque subsequente,
ad perpetuam sanitatem: quo nimirum multimoda
narratione reluctante, consolabatur eum
blandis sermonibus concordia Fratrum. « Noli, inquit,
timere, pater, quia parati sumus fascem hujus
laboris tecum sponte sufferre; et non dimittimus
te sub tanto pondere sudasse solum, maxime si nobis
modo in hac necessitate spontanea voluntate succurris. »
10.
Vix igitur precibus fratrum superatus suscepit
saltem cum magno timore impositi sibi regiminis
curam, manifeste pronuntians, quia fugam
tanti laboris pro humana laude non fecerit; sed quia

senectutis et infirmitatis suae causa tam difficilem et
arduam rem declinare curasset.
11.
Non multis igitur post haec evolutis diebus,
pater iste noviter constitutus, et Aaron presbyter
primus ex monachis occidentalibus, turba fratrum
comitante, imperatorem adierunt. Quibus sane misericorditer
salutatis, his sermonibus allocutus est
eos.
« Vos igitur, patres, fratres et dilectissimi filii mei,
scitis, scio et ego, novit etiam pene totum regnum
meum, quanta pericula vos circumsteterunt ex tempore
beatae memoriae Caroli genitoris mei usque
huc. Sed quia nunc divina miseratione salvati estis,
erigite corda vestra in Domino, moestumque metum
hujus tempestatis et diras mentium vestrarum

secludite curas. Conversationem vestram secundum
Dei timorem et sanctae Regulae auctoritatem componite;
ut in ea permanentes haeredes sitis regni Dei.
Si enim suscepistis minimam inchoationisRegulam,
et in ea confidentiam habuistis, juxta promissum
beati viri Dei Benedicti, vitam perpetuam vos
adipisci; quare neglexistis tantum bonum, dimittentes
propter unius conservi obstinationem locum vestrum
et legem? Quis vos fascinavit in tantum veritati
non obedire? Putabat enim quandoque pater
meus nuperrime nominatus, arbitrabar et ipse in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.