PL 105, col. 414
Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Ibant aequati numero, Christumque canebant.
Cumque quibus admista pars hinc atque inde piorum
Presbyterum, turbaque premens cum lumine circum,
Vi multa loculum gaudet contingere dextra.
Regia quippe via pannis candentibus apte,
Regis perpetui magnum quae ducit ad altar,
Strata fuit illuc idem, quos ipse sacerdos
Ercanberctus ovans Christi devotus amore
Martyris exhibuit, ostro peplumque rigentem
Insuper accumulans auxit per seque, suosque.
His ita perceptis gressum porrexit ad aram
Pontificalis apex, magno comitatus honore,
In parte occidua Romano more peractam.
Elevat interea populari voce repente
Advena plebs Kyrie eleison; fit clamor ad astra.
Christicolis ardent penitus fervore recenti
Numinis infusi. Verum, mirabile dictu,
Tu scis non solito laudis vox omnibus aequa
Efficitur, lacrymas profundunt gaudia mentis:
Laetitiae lacrymae, et cantus miscentur in unum.
Hinc aliud cecinit simili moderamine carmen
Sors Domini, magna laudis dulcedine plenum
Gignentis Genitique simul ac Spiritus almi
In celsis Domino gloria magno
Voti sitque boni terrigenis pax:
Laudamus quoque te, et sanctificamus
Propter magnificum et decus altum.
Haec tam quippe diu celsae jubilatio vocis
Personuit, donec saxoso membra sepulcro
Includunt, clausaque dehinc pausanda relinquunt:
Hoc namque occiduae martyr tumulatus honore,
Altithroni regis compta jacet altus in ara,
Absida quam super exstructa namque imminet ingens:
Quamque egomet, quondam hac Christi nutritus in [aula,
Presbyter et monachus Bruun vilisque magister,
Depinxi ingenio tenui, parvaque Minerva
Formans expressi varios ferrugine vultus.
CAP. XVIII. Supplicatio pictoris et poetae.
Cujus quemque rogo meminisse legentem
Hoc opus, orando Dominum pietatis amore
Ut scelerum veniam fidens mereatur ab illo,
Qui non vult quemquam peccati morte perire:
Sed magis ut rediens vivat virtutibus almis.
His quoque patratis summae celebratio missae
Laudibus intonuit dignis: qua rite peracta
Lassi cum sociis, multa crepitante caterva,
Haistolf atque Eigil ducti sub tecta recurrunt
Moenibus en altis praesul convivia laetus
Pastor et ipse simul: utrorumque inde minores
Mox adeunt, Patris celeres tum forte ministri
Dona ferunt Cereris multo sudore canistris.
Quaesita ast alii vario nidore respersas
Instant ferre dapes; alii namque inclyta vitro
Ordine composito miscebant pocula Bacchi.