PL 105, col. 415
Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Nec minus intererat epulis simul alma paternis
Lectio: namque cibus fortis solidusque virorum,
Intentos satians superi pinguedine verbi.
CAP. XIX. De crastina dedicatione et reliqua.
Crastina cumque dies fuscas dimoverat alas
Noctis, et umbrifera nebula concederat arvis,
Evolat hospitio solis jam luce retecta,
Cum sociis jussus Humberet chorepiscopus antra ad
Ecclesiae sacranda duo, quae luce reliquit
Hesterna praesul. Primum quod spectat Eoum,
Pontificis vice, rigido conspectus in ostro,
Aggreditur speleum saltim: quo nempe sacrato
Uno cum titulo, simili mox ordine sacrat
Solis ad occasum spectans, quod respicit antrum.
Excipiuntur enim infecta hinc altaria bina.
Unum qua Martyr media testudine templi
Ante fuit, aliud qua Styrmi corpore quiescit
Ac digna Liobgid pausans Bonifacio [ Forte, Bonifacia] [neptis,
Sola jacet busto mulierum sorte sepulta.
Quae rediens uno Jacobi simul atque Philippi
Cum titulo praesul venturo dedicat anno.
Ut liceat dictis summam comprendere paucis,
Hanc aulam Haistolf praesul Moguntia censis
Ecclesiae Christi primaevis miles ab annis,
Cum magno studio ac magno pietatis amore,
Insuper et magno sanctorum sacrat honore,
Ordine praedicto complens promissa petenti.
CAP. XX. Commemoratio Rabani magistri et operis ejus.
Hujus nempe diem numerumque ac tempus et [annum,
Officia pariter, sanctorum et nomina partim,
Quem supra tetigi, Rabanus jure magister
Versibus obtitulat, partim sermone retexit.
Panso equidem cujus nunc hic ordine dicta
Florigera huic operi dignum infigenda putavi:
Quatenus in libro hoc memori narranda relatu
Illaesa intactaque simul serventur in aevum.
Haec tibi, frater mi coram solemnia praesens
Ut vidi, ut sensi, ut super haec addiscere quivi,
Versibus exposui: jam nunc hic limite facto,
Quae superaddita sunt, alii scribenda relinquo.
CAP. XXI. De aedificatione basilicae rotundae, et designatione ejusdem structurae.
Haec ubi facta at sunt, instat prudenter ubique
Sedulus addiscens communis gaudia vitae
Eigil, subjectis sacro connexus amore,
Fratrum consilio, parvam qua corpora fratrum
Hinc defuncta jacent devote namque rotundam
Condidit ecclesiam, latitans qua pervia crypta
Sub tellure latet, una quae rite columna
Incipit, ac supra octonis subrecta columnis,
Praepulchre in summo lapide concluditur uno.
Hoc opus hoc etenim divino munere docti
Pastor, et ipse simul infantum doctor honestus
Cum sociis jaciunt alto sinuamine mentis,