PL 105, col. 416

Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Nescio quid magni fingentes arte fecunda,
Quod tamen ipse reor, salva menteque fideque,
Istius Ecclesiae et Christi praeferre figuram.
Templum quippe Dei sanctum est, quod Paulus [aperte
Christicolas esse Christi vas personat ipse.
Cujus tecturae princeps et conditor astat
Arbiter ipse Deus, fundamentumque, columna
Inconcussa manens semper virtute perenni.
Qua fidei merito nunc hic plebs advena Christo
Subrigitur, templumque Deo conglescitin almum
Quod vero in summo lapide concluditur uno,
Edocet ipse monens, intenta mente rogandum
Egregius doctor, ut qui virtute potenti in
Nobis coepit opus placitum, dignetur in altum
Perficere Jesu, donec manifesta micando,
Ac famosa dies Christi procedat in orbem.
Octonae interius stantes hincque inde columnae,
Totque beatitudinibus aptantur, ut apte
Quique quater bina haec complentes dicta Tonantis,
In hac aede Dei fulcra mereantur haberi.
Circulus ecclesiae qui nullo fine rotundus
Clauditur, interius complectens commoda vitae,
Spem quoque vitae perpetuae regnumque perenne, ac
Praemia mansura post hanc signare videtur,
Vitam quis justi merito vittantur in aevum.
CAP. XXII. De ejusdem ecclesia dedicatione, quam caemeterium vocant, etc.
Hoc igitur templum Domino quod condidit almo
Impiger ille senex, metropolitanus ab urbe
Digrediens Haistolff, Turingea rura petendo,
Tempore disposito cum ternis dedicat aris.
Cujus et ipse simul infantum doctor opimus,
Quem saepe posui, digne, docteque, pieque
Officii numerum, tempus, annumque diemque
Cum sanctum reliquis varia complectitur arte.
CAP. XXIII. De claustri structura, et infirmitate abbatis.
Ast opus ecce novum senio depressus acerbo
Exorsus, tandem subito fit mentio claustri.
Consilium subeunt quidam, dant more prioris
Constitui. Ast alii depromunt more Romano
Solis ad occasum satius, ubi martyr opimus
Pone jacet. Huic consilio cessere priores,
Atque huic suppliciter consensit caetera pubes.
Quidnam plura loquar? Statim mensura laboris
Tenditur, effossoque solo fundamina ponunt.
Fervet opus, animosque simul viresque ministrat.
Cunctis par cura, atque operis concepta voluntas.
Quod tamen infectum post se compleverat alter.
Protinus interea magni discrimine morbi
Corripitur, cessitque cito violentia lassis
Artubus. Increpuit mussans concordia fratrum
Cum gemitu Patris inviso perterrita morbo.
Et tamen ille sibi collectis viribus ipse
Corporis hospitium tenui virtute dehiscens,
Primus namque aperit, propriis manibusque reclusit
CAP. XXIV. De obitu et sepultura, et epitaphio ipsius.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.