PL 105, col. 421

Appendix ad Vitam S. Eigilis (Auctor incertus), J. P. Migne

cognati ipsius monachi diabolica suasione in ultionem
ejus inflammentur, et homicidium augeatur.
Quodque ipsi, qui propte scelera sua et improbitates
inter saeculares esse non poterant, in vicina monasterii
loca gragatim non collocentur: quia furto
monasteria depraedant, et proxima quaeque loca latrociniis
infestant.
XVIII.
Quod ipse abbas corrigatur, ne institutis
sancti Bonifacii detrahat, dicens quod decreta ejus
synodus damnaverit; et quod majores et caetera monasteria
non reprehendat, quasi regulariter non
vivant.
XIX.
Ut Crucis gloriatio in singulis diebus Dominicis
fiat ante missam, fratribus omnibus circa vicina
quaeque loca monasterii Crucem sequentibus,
hymnos et antiphonas cantantibus, sicut apud majores
nostros usus erat, in diebus Dominicis, Passionis
et Resurrectionis Domini gloriam celebrari. Et
quod in diebus jejuniorum ab episcopo decretis Crucem

portare et Litanias facere liceat.
XX.
Hoc igitur, quod maxime nobis necessarium
esse judicavimus, prae omnibus optabamus, id est
unitatem et concordiam cum abbate nostro habere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.