PL 105, col. 420

Appendix ad Vitam S. Eigilis (Auctor incertus), J. P. Migne

amore venientibus pietas congrua impendatur; et
nec infirmi, neque seniores, neque delicati duritia
aufugentur: sed omnes cum misericordia suscipiantur;
et solatium quod petierint honeste infirmitati
eorum impertiatur.
VII.
Quod nullus ante probationem suscipiatur,
neque corpori monasterii societur; ne forte aliquis
magis propter commoda terrena, quam propter
aeternae vitae amorem se monasterio sociare voluerit;
et receptus, inhonesto suo more conturbet fratres.
VIII.
Ut nullus propter pecuniam vel possessionem
terrenam, fictis suasionibus seductus, et blanditiis
deceptus, postquam in monasterium susceptus
fuerit, et non habens quod sibi promittebat, tristitia
et poenitentia saeculi pereat; sed veritas unicuique
ore proferatur et opere impleatur.
IX.
Quod nullus vi monachus fieri cogatur, nec
ad clerum tondeatur, sive liber sit, sive servus:
quia tales in monasterium suscepti, auctores sunt

scelerum et exsecutores vitiorum.
X.
Quod victum et vestitum, sicut majores nostri
nobis constituerunt, habere liceat: quia primus abbas
noster Sturmis in monasterio sancti Benedicti
per annum conversans, huc postea rediens, secundum
electionem sancti Bonifacii habitum eorum et
victum dijudicantis nobis istum constituit, cujus rei
plures adhuc testes supersunt.
XI.
Quod commune magisterium a decanis et
praeposito omnibus fratribus fiat; quia hae divisiones
quae modo factae sunt, occasiones sunt scandalorum,
dissensionum et contradictionum. Credimus enim
propter pacis charitatisque custodiam expedire, secundum
priorem constitutionem communiter fratribus
decanos omnes constitui, ut communis cura
cautelam praebeat, et dilectionem impendat.
XII.
Ut aedificia immensa atque superflua, et caetera
inutilia opera omittantur, quibus fratres ultra
modum fatigantur, et familiae foris dispereunt; sed
omnia juxta mensuram et discretionem fiant. Fratribus

quoque secundum Regulam, certis horis vacare
lectioni liceat, et item certis operari.
XIII.
Quod peregrinorum susceptio et lavatio in
eis pedum non negligatur, sed secundum Regulam,
et secundum priorum nostrorum consuetudinem,
quandocunque venerint, misericorditer suscipiantur,
et ab omnibus fratribus lavatio pedum eis exhibeatur.
XIV.
Quod hospitalitas antiqua non obliviscatur,
sed omnibus hospitibus congruns honor et omnis humanitas
exhibeatur. Quando autem plures simul advenerint,
ut in missa sancti Bonifacii, consolatione
undique facta, ab his qui cellas provident, omnibus
refectio praebeatur.
XV.
Ut privata negotia, et saecularia beneficia, et
divisio possessionum atque agrorum, in ipso monasterii
loco non fiant: quia inde exoriuntur jurgia,
contentiones, aemulationes, irae, rixae, inimicitiae, dissensiones,
invidiae, furtivae comessationes et ebrietates,

et pene omnia mala, et saluti nostrae contraria.
Sed omnes agri atque cellae in communi omnium
fratrum fiant, et omnes homines qui in eodem monasterii
loco habitant, ab uno vestiario vestitum accipiant,
prout praepositus sive cellarius dispensaverint;
nec mercimonia aliqua ab aliquibus ibi ventilentur,
sed sint omnia omnibus communia.
XVI.
Ut ipsa monasterii ministeria per fratres ordinentur,
id est pistrinum, hortus, braciarium, coquina,
agricultura, et caetera ministeria, sicut apud
decessores nostros fuerunt; quia devotius et dignius
per fratres omne exercebitur officium, quam per laicum
aut servum malevolum.
XVII.
Quod malitiosae et furiosae mentis homines,
et ad cuncta flagitia perpetranda promptissimi, non
colligantur intra monasterium, sicut factum est de
illo homicida clerico qui monachum interfecit, qui
contra omnium fratrum voluntatem et consensum,
locatus est in monasterio: quia timemus. ne forte

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.