PL 105, col. 419
Appendix ad Vitam S. Eigilis (Auctor incertus), J. P. Migne
Qui dudum multis notus in orbe fui.
Hicque mea parvo clauduntur membra sepulcro,
Quod vivens ipse construere studui.
Hic Dominum exspecto, qui solvet vincula lethi:
Cum veniet, credo, surgere me faciet.
2.
Addam etiam libellum supplicem, quem fervente
Ratgarii schismate Fuldenses monachi obtulerunt
Carolo Magno. Quod egregium antiquitatis monumentum
illustrandis tum Eigilis abbatis, tum monastici
ordinis rebus non parum conducit. Exstat in
lib. II Antiquitatum Fuldensium cap. 15 modo
subjecto.
Supplex libellus monachorum Fuldensium Carolo
imperatori porrectus.
Haec quoque coenobium totum Fuldense rogavit
Augustum Carolum jura novare sibi.
Quae cuncta honesta censebat Caesar opimus,
Et votum precibus jussit inesse piis.
In primis petimus pietatem tuam, clementissime
imperator, quod liceat nobis orationum, psalmodiae
et vigiliarum modum tenere, quem patres nostri
habuerunt pro amicis nostris viventibus atque defunctis,
id est quotidianam precem pro te, domine
Auguste, et pro liberis tuis, et pro omni populo
Christiano. Quam mane quando in unum convenimus,
et capitulum de Regula coram fratribus
legebatur, exsurgentes post lectionem, ter versum, Deus, in adjutorium meum intende,
adjuncta Gloria
Patri, cantantes flexis genibus psal. L cecinimus,
simul cum versibus et collecta. In secunda quaque
feria uniuscujusque septimanae, orationem pro omnibus
eleemosynas nobis tribuentibus, id est eumdem
psalmum L, quem tota congregatio, juxta corpus
beati martyris simul prostrata, cantavit, cum oratione
Dominica, et versibus. Pro defunctis ergo fratribus
nostris commemorationem illam, quam quotidie
bis habuimus, id est post matutinam celebrationem
et vespertinam, quae est antiphona videlicet
Requiem aeternam,
et prima pars psalmi, Te decet
hymnus Deus, versus et collecta. In Kalendis vero
omnium mensium, unam vigiliam et L psalmos. Pro
Sturmi quoque abbate et fundatoribus monasterii
istius, in anniversaria obitus die, unam vigiliam et
unum psalterium, per singulos annos.
II.
Quod presbyteris concedatur missas saepius
celebrare, et quod spatia eis ad hoc dentur, sicut a
majoribus nostris dabantur. Quodque illi ad sacrum
ordinem eligantur, qui eruditi sint verbo, et sancta
conversatione probati; et nec fures, nec scelerati, et
qui sacerdotii juris penitus ignari sunt.
III.
Ut sanctorum honor et festivitas non detestetur,
sed in vigiliis et missis eorum digna commemoratio
fiat; et quod in his festivitatibus, quibus major
veneratio convenit, fratribus ab opere ad lectiones
et psalmodiam vacare liceat, sicut apud majores
nostros licitum est: id est in festivitate sanctae Mariae,
et duo lecim apostolorum, sancti Stephani et
sancti Laurentii, et caeterorum, quorum memoriae
apud ecclesias Germaniae celebres fiunt: nec non et
eorum, quorum corpora in his regionibus habentur.
IV.
Quod communicationem fracti panis ante cibum
quotidie sumere non respuatur, secundum exempla
praecedentium Patrum.
V.
Quod infirmorum major cura sit et miseratio,
senum videlicet et debilium; neque penuria victus
affligantur, neque vestitus paupertate conterantur;
et nec ineptiis aliquibus vexentur, ita ut nec bacalum
eis pro sustentatione ferre liceat, nec ad inclinatorium,
quod nos formulam dicimus, morando haerere:
quia caecus et claudus non possunt sine sustentatione
baculi bene incedere; nec decrepitus sine
formula genua flectere. Hoc rogamus, ut tales propter
fastidium de monasterio non ejiciantur, ne forte
in cellis sub laicis constituti, sine confessione et necessario
vitae viatico moriantur.
VI.
Quod omnibus ad monasterium vitae hujus