PL 105, col. 458

Epistola de duplici solis eclipsi anno 810 (Dungalus Reclusus), J. P. Migne

populo donet et tribuat multis annis de tali et tanto
principe et magistro gaudere, qui omnibus aequaliter
omnium bonorum operum et virtutum et honestarum
disciplinarum doctor praecipuus, et perfectum
habetur exemplar rectoribus ad suos subjectos bene
regendos, militibus ad suam exercendam legitime
militiam, clericis ad universalis Christianae religionis
ritum recte observandum, philosophis et scholasticis
ad honeste de humanis philosophandum et sapiendum,
reverenterque atque orthodoxe de divinis sentiendum
et credendum. Quid plura de nostri domini
Augusti Caroli summis virtutibus et excellentibus
dicere nitor, cum licet multum elaborare velim
totas referre non potero? Hoc tantum veraciter dicimus,
quod omnes uno ore conclamant, quia in ista

terra, in qua nunc Deo donante Franci dominantur,
ab initio mundi talis rex et talis princeps nunquam
visus est, qui sic esset fortis, sapiens, et religiosus
sicut noster dominus Augustus Carolus. De caetero
autem per sua sancta et sublimia merita, forsitan
de suo semine talis oriatur. Hoc solum superest ut
nos omnes Christiani altissimis vocibus et devotissimis
cordibus unanimiter clamemus ad Dominum et
rogemus ut nostri optimi domini Augusti Caroli
triumphos multiplicet, imperium dilatet, sacram
conservet progeniem, sanitatem confirmet, vitam in
multos extendat annorum curriculos. Exaudi, exaudi,
exaudi, Christe.
Sicut ergo, domine reverentissime atque dulcissime,
Deo et vestro fideli famulo Waldoni abbati mandastis,

ut me de talibus ex vestris verbis commonendo
interrogaret, et exigendo commoneret, qui
sicut vobis fidelis, ita mihi de hac re gravis et importunus
exactor quamvis moderate exstitit, ita
per illum vobis remitto, ut inde ei gratias referatis,
si quid in his bene dixerim, quae per ejus urgentem
exactionem volens nolens solvi: si autem aliquid
male propter meum proprium neglectum, mihi poenitentiam
quam velitis clementer imponatis. Opto
vos bene semper valere in Deo, optime domine, et
non tantum optime domine, sed et piissime atque
amantissime Pater.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.