PL 105, col. 457

Epistola de duplici solis eclipsi anno 810 (Dungalus Reclusus), J. P. Migne

priore defectu septimo mense, hoc est Decembre inchoante;
qui sic defectus solis definitur novissima
primave luna fieri, et septimo mense a priore defectu,
quamvis aliquando penitus non appareat, cum
certe sit factus, aut si apparuerit non semper ubique
cernatur, aut si ubique conspiciatur, non eisdem
horis omnes aequaliter videant evenisse propter supradictas
causas.
Si quis ergo etiam in hoc tempore tanto sensus
acumine praeditus, tanta instantiae diuturnitate nisus,
tanta explorationis et observationis diligentia
intentus, eadem otiositate et curiositate sicut priori
aetate geniti, sollicitus tantum studium erga astronomiae
aut cujuscunque disciplinae assectationem
adhibuerit, nonne idem facile credendus est ad

eamdem antiquorum scientiam et praescientiam
posse pervenire? Voluntas enim dispar, non natura,
quae una et aequalis est, homines tantum a se distare
facit, quanquam in primis hominibus propter mundi
adolescentiam et vim corporum, et sensuum vigorem
magis voluisse comperimus.
Hic ergo nunc de eclipsi solis sit finis dicendi,
non quod dixisse forsitan sufficienter arbitrer, sed
quia ad praesens proprii ingenioli exiguitas amplius
memorare non quiverit: Plinius enim secundus et
alii libri, per quos aestimem haec me posse supplere,
non habentur nobiscum in his partibus, cum de
talibus per me ipsum nihil audeam excogitare neque
praesumam. Vos autem, domine piissime Auguste,
quibus prae omnibus affluentiam sapientiae, sicut

et caeterarum sanctarum virtutum Deus distribuit,
rogo suppliciter ut in quo vobis de hac causa ignorare
videar, aut aliter aestimare quam rectum est,
instruere et dirigere dignemini: Stulta enim mundi
elegit Deus: Et, Non est apud eum personarum acceptio,
ut non solum vestrae purissimae et clarissimae
sapientiae lux his qui prope sunt luceat, sed et his
qui longe; et non solum per aperta camporum discurrentes
illustret, verum etiam Reclusos licet per
rimas et juncturas vestri serenissimi splendoris radius
exerens perfundat. Omnibus ergo valde necesse
est attentis et assiduis precibus rogare et postulare,
ut Dominus et Salvator noster Jesus Christus suo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.