PL 105, col. 456

Epistola de duplici solis eclipsi anno 810 (Dungalus Reclusus), J. P. Migne

tanto enim tempore coelum circuit. Jovis autem
stella duodecim, et Saturni triginta annos in eadem
circumitione consumit.
Haec de sole et luna, ac vagis, ut ante retulimus,
jam nota sunt: annus vero, qui mundanus vocatur,
qui vere vertens est, quia conversione plenae universitatis
efficitur, largissimis saeculis explicatur,
cujus ratio talis est. Stellae omnes et sidera, quae
infixa coelo videntur, quorum proprium motum
nunquam visus humanus sentire vel deprehendere
potest, moventur tamen, et praeter coeli volubilitatem
qua semper trahuntur, suo quoque accessu tam
sero promovent, ut nullius hominum vita tam longa
sit, quae observatione continua factam de loco per
mutationem, in quo . . . . . primum viderat, deprehendat.

Mundani ergo anni finis est, cum stellae omnes
omniaque sidera, quae aplanes habet, a certo loco
ad eumdem locum ita remeaverint, ut ne una quidem
coeli stella in alio loco sit quam in quo fuit,
cum omnes aliae ex eo loco motae sunt ad quem reversae,
anno suo finem dederunt, ita ut sol et luna
cum erraticis quinque in iisdem locis et partibus
sint, in quibus incipiente mundano anno fuerunt:
hoc autem, ut physici volunt, post annorum quindecim
millia peracta contingit.
Ergo sicut annus lunae mensis est, et annus solis
duodecim menses, et aliarum stellarum hi sunt
anni quos supra retulimus; ita mundanum annum
quindecim millia annorum, quales nunc computamus
efficiunt. Ille ergo vere annus vertens vocandus est,

quem non solis, id est unius astri, reditus metitur,
sed quem stellarum omnium, quae in quocunque
coelo sunt, ad eumdem locum reditus sub eadem
coeli totius descriptione concludit; unde mundanus
dicitur, quia mundus proprie coelum vocatur. Igitur
sicut annum solis non solum a Kalendis Januariis
usque ad easdem vocamus, sed et a sequente post
Kalendas die usque ad eumdem diem, et a quocunque
cujuslibet mensis die usque in diem eumdem
reditus, annus vocatur; ita hujus mundani anni initium
sibi quisque facit quodcunque decreverit, ut
ecce nunc Cicero a defectu solis, qui sub Romuli
fine contigit, mundani anni principium sibi ipse
constituit, et licet etiam saepissime postea defectus
solis evenerit, non dicitur tamen mundanum annum

repetita defectio solis implesse, sed tunc implebitur
cum sol deficiens in iisdem locis et partibus et ipse
erit, et omnes coeli stellas omniaque sidera rursus
inveniet in quibus fuerant sub Romulo, cum post
annorum quindecim millia sicut asserunt philosophi,
sol denuo ita deficiet, ut in eodem signo eademque
parte sit, ad idem principium, in quo sub
Romulo fuerant, stellis quoque omnibus signisque
revocatis.
Anno ergo praeterito 810 ab incarnatione Domini
non est mirum eclipsin solis evenisse, sicut vestrae
indicant litterae; septimo Idus Junias, prima tunc
initiante luna, et rursus in eodem anno pridie Kalendas
Decembris, trigesima incipiente luna, et a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.