PL 105, col. 462
Apologeticum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
pictam atque in ejus honore imaginatam colimus,
veneramur atque adoramus; quibus nihil aliud
placet in Salvatore nostro, nisi quod et impiis placuit
opprobrium passionis et irrisio mortis. Hoc de
illo credunt quod et impii homines, sive Judaei, sive
pagani, qui eum resurrexisse diffidunt, et non noverunt
de illo aliud cogitare nisi eum tortum et mortuum
et semper in passione positum in corde suo
credunt et retinent, et non attendunt neque intelligunt
quod ait Apostolus: Etsi noveramus secundum
carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
Item ad locum.
Contra quos respondendum est, quia si omne lignum
schemate crucis factum volunt adorare, pro eo
quod Christus in cruce pependit, et alia multa illis
convenit quae Christus egit per carnem. Vix enim sex
horis in cruce pependit, et tamen novem mensibus
lunaribus et supra undecim dies in utero virginis
fuit, qui simul sunt dies solares ducenti septuaginta
sex: id est novem menses et supra dies sex. Adorentur
ergo puellae virgines, quia virgo peperit Christum.
Adorentur et praesepia, quia mox est ut natus
in praesepio est reclinatus. Adorentur et veteres
panni, quia continuo cum natus est, pannis veteribus
est involutus. Adorentur et naves, quia frequenter
in navibus navigavit, et de navicula turbas docuit, et
in navi dormivit, et de navi ventis imperavit, et in
dextera navigii rete mittere jussit, quando prophetica
illa magna captura piscium facta est. Adorentur
asini, quia asellum sedendo ad Jerusalem usque pervenit.
Adorentur agni, quia de illo scriptum est: Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Sed isti
perversorum dogmatum cultores agnos vivos volunt
vorare, et in pariete pictos adorare. Adorentur et
leones, quia de illo scriptum est: Vicit leo de tribu
Juda radix David. Adorentur et petrae, quia quando
de cruce est depositus, in saxeo sepulcro est positus,
et de illo Apostolus ait: Petra autem erat Christus;
sed Christus petra, agnus, et leo tropice non
proprie est dictus per significantiam non per substantiam.
Adorentur et spinae ruborum, quia exinde
spinea corona tempore passionis capiti ejus imposita
est. Adorentur et arundines, quia ab eis colaphis a
militibus caput ejus caesum est. Postremo adorentur
et lanceae, quia unus militum in cruce lancea latus
ejus aperuit, unde fluxit sanguis et aqua, sacramenta,
unde formatur Ecclesia. Ridicufosa ista omnia sunt,
et lugenda potius quam scribenda. Cogimurque
contra stultos stulta praeponere, et contra lapidea
corda non verbi sagittas vel sententias, sed lapideos
projicere ictus. Redite praevaricatores ad cor, qui
recessistis a veritate, et diligitis vanitatem et estis
vani facti; qui rursum crucifigitis Filium Dei, et
ostentui habetis, et per hoc catervatum animas miserorum
socias factas daemonum habetis. Alienando
eas per nefanda sacrilegia simulacrorum, a Creatore
suo habetis eas dejectas et projectas in damnationem
perpetuam.