PL 105, col. 463

Apologeticum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Aliud enim Deus jussit, aliud isti faciunt. Deus
jussit crucem portare, non adorare: isti volunt adorare,
quam nolunt nec spiritaliter nec corporaliter
secum portare. Taliter enim Deum colere, ab illo
recedere est; ille enim dixit: Qui vult post me venire
abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur
me. Quia videlicet nisi qui a semetipso deficiat,
ad eum qui super ipsum est, non appropinquat;
nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si
nescierit mactare quod est
Ad locum.
Quod vero ais, quod ego prohibeam homines poenitentiae
causa pergere Romam, falsum tu loqueris.
Ego enim iter illud nec approbo nec improbo, quia

scio quod nec omnibus obest, nec omnibus prodest,
nec omnibus proficit, nec omnibus officit. Te ipsum
primum interrogare volo, si poenitentiam agere Romam
pergere nosti esse. Cur tu tanto tempore tantas
animas perdidisti, quas in monasterio retinuisti,
et poenitentiae causa in monasterium recepisti, et
non eas Romam misisti, sed potius tibi servire fecisti.
Dicis enim te habere catervam monachorum
centum quadraginta, qui omnes poenitentiae causa
ad te venerunt, et se monasterio tradiderunt, ex quibus
neminem Romam ire permisisti. Si haec ita se
habent, ut tu dicis, poenitentiam agere Romam pergere
est, quid acturus es de sententia illa quam Dominus
dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis
istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur

mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum,
quam ut scandalizet unum de pusillis istis qui
in me credunt. Nullum scandalum majus est quam
hominem illam prohibere pergere viam, per quam
possit ad gaudia pergere sempiterna.
Item ad locum.
Scimus enim quod non intellecta evangelistae verba
Domini Salvatoris, ubi ait beato apostolo Petro: Tu
es Petrus et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam
meam, et tibi dabo claves regni coelorum. Propter ista
jam dicta Domini verba imperitum hominum genus
pro acquirenda vita aeterna, postposita omni spiritali
intelligentia, volunt pergere Romam, et post pauca:
Qui hoc modo ut supradictum est claves regni coelorum
intelligit intercessionem beati Petri localiter

non requirit, quia si proprietatem verborum Domini
subtiliter consideramus, non est ei dictum: Quodcunque
solveris in coelo erit solutum et in terra, et quodcunque
ligaveris in coelo erit ligatum super terram;
ac per hoc sciendum est, quod tandiu antistibus Ecclesiae
istud ministerium concessum est, usque dum
psi peregrinantur in hoc mortali corpore: cum vero

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.