PL 105, col. 752

Epistola de nihilo et tenebris (Fredegisus S. Martini Turonensis), J. P. Migne

videri non potest. Quocirca relinquitur ut aliquid
esse videatur. Si vero hujusmodi fiat responsio, Videtur
mihi nihil nec aliquid esse, huic responsioni
obviandum est, primum ratione, in quantum hominis
ratio patitur, deinde auctoritate, non qualibet,
sed ratione duntaxat, quae sola auctoritas est, solaque
immobilem obtinet firmitatem. Agamus itaque
ratione. Omne itaque nomen finitum aliquid significat,
ut homo, lapis, lignum. Haec enim ubi dicta
fuerint, simul res quas fuerint significant intelligimus.
Quippe hominis nomen praeter differentiam
aliquam positum universalitatem hominum designat.
Lapis et lignum suam similiter generalitatem complectuntur.
Igitur nihil ad id quod significat refertur.
Ex hoc etiam probatur non posse aliquid non

esse. Item aliud. Omnis significatio est quod est.
Nihil autem aliquid significat. Igitur nihil ejus significatio
est quid est, id est, rei existentis. Quoniam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.