PL 105, col. 751

Epistola de nihilo et tenebris (Fredegisus S. Martini Turonensis), J. P. Migne

Omnibus fidelibus et domni nostri serenissimi
principis Caroli in sacro ejus palatio consistentibus
Fredigysus diaconus.
Agitatam diutissime a quampluribus quaestionem
de nihilo, quam indiscussam inexaminatamque veluti
impossibilem ad explicandum reliquerunt, mecum
sedulo volvens, atque pertractans, tandem visum
mihi fuit aggredi; eamque nodis vehementibus,
quibus videbatur implicata, disruptis absolvi
atque enodavi, deterosoque nubilo in lucem restitui;
memoriae quoque posteritatis cunctis in futurum
saeculis mandandam praevidi. Quaestio autem
hujusmodi est, nihilne aliquid sit, an non. Si quis
responderit, Videtur mihi nihil esse, ipsa ejus quam
putat negatio compellit eum fateri aliquid esse nihil

dum dicit, Videtur mihi nihil esse. Quod tale est
quasi dicat, Videtur mihi nihil quiddam esse. Quod
si aliquid esse videtur ut non sit quodam modo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.