PL 105, col. 763
Capitulare 1 (Hetto Basileensis), J. P. Migne
Primo omnium discutienda est fides sacerdotum,
qualiter credant, et alios credere doceant; ubi et
exempla proponenda sunt, quatenus a creatura Creator,
quantulumcunque possit intelligi.
II.
Secundo jubendum, ut Oratio Dominica, in qua
omnia necessaria humanae vitae comprehenduntur,
et Symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex
integro comprehenditur, ab omnibus discatur tam
latine, quam barbarice: ut quod ore profitentur,
corde credatur et intelligatur.
III.
Tertio, intimandum est ut ad salutationes sacerdotales
congruae responsiones discantur, ubi non
solum clerici, et Deo dicatae, sacerdotali responsionem
offerant, sed omnis plebs devota consona voce
respondere debet.
IV.
Quarto, ut fides Athanasii a sacerdotibus discatur;
et ex cordedie Dominico ad horam recitetur.
V.
Quinto, ut sciant quid sit sacramentum baptismatis,
et confirmationis, et quale sit mysterium corporis
et sanguinis Domini: quomodo in eisdem mysteriis
visibilis creatura videtur, et tamen invisibilis
salus ad aeternitatem animae subministratur, quae in
sola fide continetur.
VI.
Sexto, quae ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad
discendum, id est sacramentarium, lectionarium,
antiphonarium, baptisterium, computus, canon poenitentialis,
Psalterium, homiliae per circulum anni
Dominicis diebus, et singulis festivitatibus aptae. Ex
quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen
vix in eo constabit: quia valde periculosae sunt evangelicae
minae, quibus dicitur: Si caecus caeco ducatum
praestet, ambo in foveam cadunt [(Matth. XV)]
.
VII.
Septimo, ut sciant tempora legitima ad baptizandum
in anno; id est sabbato sancto Paschae: ut illa
trina mersio in baptismate imitetur triduanam mortem
Domini, clarificatam resurrectione. Et idcirco
usque ad octavum diem ipsa regeneratio sacra ab