PL 105, col. 765

Capitulare 1 (Hetto Basileensis), J. P. Migne

nec fidejussores existant: nec canes ad venandum,
nec accipitres, vel falcones, nec sparvarios, nec ullius
ludi, aut spectaculi licentiam habeant: sufficit
enim eis quod in Psalmo legitur: In lege Domini esse
eorum voluntatem, et in lege ejus meditari die ac nocte [(Psal. I)]
;
et quod in Apostolo praecipitur: Nemo
militans Deo, implicet se negotiis saecularibus, ut ei
placeat, cui se probavit [(II Tim. II, 4)]
.
XII.
Duodecimo, ut sciant quia nemo per pecunias ordinandus
est, nec per munera ecclesiam debet occupare:
quia si factum fuerit, et ipse, et ordinator
ejus deponendi sunt; quia manifestum est, eos, qui
talia agunt, Simoniaca haerese aegrotare: et talem
non per ostium in ovile ovium juxta Evangelii verba,

sed ascendentem aliunde furum esse et latronem. Et
non solum ipsi, qui hoc faciunt, sed et qui consentiunt
facientibus, excommunicandi sunt.
XIII.
Tertio decimo, ut nullus vagantem ex alia parochia
audeat recipere, aut secum commorandi, aut
missam celebrandi, nisi permissione nostra: nec
ullius ecclesiae aut plebis gubernacula suscipiendi,
nisi praeveniente conscientia nostra;qui secus fecerit,
excommunicabitur.
XIV.
Quarto decimo, ut in tuguriis, ecclesiis non consecratis,
vel in domibus, nisi forte visitandi gratia
in infirmitate detentis, missarum mysteria non celebrent.
Quod si fecerint, propter inobedientiam

degradandos se sciant.
XV.
Quinto decimo, quod decima, quae a fidelibus datur,
Dei censonuncupanda est, et Deo ex integro
reddenda. Cujus tertia pars secundum canonem Toletanum,
episcoporum debet esse. Nos vero hac
potestate uti nolumus, sed tantum quartam partem,
juxta constituta Romanorum pontificum, et observantiam
sanctae Romanae Ecclesiae, de eadem habere
volumus; quod si quis contentiosus inde repertus
fuerit, sive ille clericus, sive diaconus sit, communione
privabitur, et synodali censura judicabitur.
XVI.
Sexto decimo, ut unusquisque hoc provideat ut

mulieres ad altare non accedant, nec ipsae Deo dicatae
in nullo ministerio altaris intermisceantur.
Quod si pallae altaris lavandae sunt, a clericis abstrahantur,
et ad cancellos feminis tradantur, et
ibidem repetantur. Similiter etpresbyteri, cum
oblata ab eisdem mulieribus offeruntur, ibidem accipiantur,
et ad altare deferantur.
XVII.
Septimo decimo, ut ipsi sacerdotes verbo et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.