PL 105, col. 766

Capitulare 1 (Hetto Basileensis), J. P. Migne

exemplo praedicent, ut nullus usuras accipiat, nec
sesculpa, nec speciem pro specie. Quia valde infidelis
et rebellis Dei jussionibus est, qui hoc agit: quod
omnibus Christianis aeque interdictum esse dignoscitur,
maxime tamen sacerdotibus, qui forma et exemplum
fidei omnibus esse debent.
XVIII.
Decimo octavo, ut nullus ordinatus, sive ordinandus
migret de sua parochia ad aliam, nec ad
limina apostolorum causa orationis, ecclesiae suae
cura delicta, nec ad palatium causa interpellandi:
nec a communione suspensus ab alio communionem
recipiendi, sine permissione et praescientia episcopi
sui: quod si fecerit, nihil valet hujusmodi communio,
aut ordinatio, aut demigratio. Et hoc omnibus

fidelibus denuntiandum: ut, qui causa orationis ad
limina beatorum apostolorum pergere cupiunt, domi
confiteantur peccata sua et sic proficiscantur: quia
a proprio episcopo suo, aut sacerdote ligandi aut
exsolvendi sunt, non ab extraneo.
XIX.
Nono decimo, ut aliud in ecclesia non legatur
aut cantetur, nisi ea quae auctoritatis divinae sunt,
et Patrum orthodoxorum sanxit auctoritas. Nec
falsaangelorum nomina colant, sed ea tantum quae
prophetica, et Evangelica docet Scriptura: id est,
Michael, Raphael.
Nec diversa sentiant in judiciis poenitentium, cum
unus minus, alter vero majus, alteri adulando, alteri
detrahendo placere velit: sed considerata qualitate

personae juxta modum culpae agatur censura vindictae.
XX.
Vigesimo, admonendi sunt ut perpendant quidquid
a fidelibus datur, redemptio peccatorum est:
ideo non glorientur talibus sumptibus uti, sed magis
emineant, quod in Veteri Testamento sacerdotibus
dictum est: Iniquitatem populi eos debere portare [(Num. XVIII, I, 23)]
.
Et ideo cum magno timore solliciti
sint, quorum donis participantur: quia magnum
periculum est fieri vitae alianae, qui nescit
tenere moderamina vitae suae.
XXI.
Vigesimo primo, ut sciant et intelligant quid sit
incesti crimen: et hoc unusquisque in sua parochia

provideat, ne fiat; et si factum fuerit, quantum celerrime
potuerit, emendetur; id est, nullus sibi accipiat
de propinquintate usque in quinto genu. Quod
si ignoranter factum fuerit, non facile credatur, sed
judicio Dei examinetur: et non separentur in quarto
genu, sed in poenitentia cunctis diebus conjunctionis
suae perseverent. Similiter et vir duas uxores inter
se simili ratione conjunctas, aut uxor duos viros inter
se eodem modo conjunctos, aut cumpater, aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.