PL 105, col. 818

Praefatio (Patres concilii), J. P. Migne

in eodem opere breviter congesta perfacile ab
his reperiri posset: per quam, ut praemissum est,
et praelati recto tramite incedere, et subditis
normam vivendi absque ignorantiae obstaculo salubriter
nossent praebere. Vigilanti ergo studio eamdem
institutionis formam colligere studuerunt: in
qua plenissime continetur qualiter et praelati vivere,
et subjectos regere, eisque ecclesiasticos sumptus
administrare, et in Dei servitio constringere, bene
operantes quoque ad meliora provocare, protervos
quosque et negligentes debeant corripere. Cum
igitur hujus institutionis formam coram memorato
glorioso principe prolatam sacer conventus laudibus
extulisset, et ecclesiastica auctoritate fulcitam, laudeque
dignam, ac sanctae Ecclesiae utillimam atque

proficuam consona voce praedicaret, nihilque in ea
reprehensionis ab iis qui sanum sapiunt reperiri
posse profiteretur, ab eodem victoriosissimo principe,
et ab omnibus qui aderant, Deo gratias acclamatum
est. Nec immerito: quippe qui et occulta
sua dispensatione, et gratissima inspiratione, praefatum
principem, ut id fieri moneret, compuli, et
ut ad effectum perduceretur, miserando adjuvit.
Proinde omnium sententia statutum est, ab omnibus,
qui in canonica professione Domino militant,
hanc institutionis formam, tot ecclesiasticorum virorum
vigilanti studio congestam dignisque praeconiis
laudatam, juxta virium possibilitatem modis
omnibus observandam: quatenus hanc, sive aliarum
sanctarum Scripturarum documenta, sedula meditatione

perlegentes et praelati et subditi, vocatione
qua vocati sunt, ope divina adminiculati, infatigabiliter
ambulent, et pro tam piissimo principe, qui
ob lucrum animarum hoc sacrum et venerabile concilium
ad hanc formam congerendam et statuendam
salutiferis admonitionibus excitavit, modernis futurisque
temporibus Dei immensam clementiam
jugiter exorent. Nam in altero libello idem sacer
conventus, eodem religiosissimo Augusto monente,
quamdam institutionis formulam ex sanctorum Patrum
dictis studiose excerpsit, et in unum breviter
satisque congruenter congessit, et sanctimonialibus
canonice degentibus tenendam percensuit. In qua
continetur quales eis abbatissae praeferendae sint,
qualiter eisdem sanctimonialibus infra claustra monasterii

vivendum, quid a praelatis stipendiorum
dandum, quibus documentis et virtutum instrumentis
exornandae sint: quatenus hac formula vivendi
inspecta, et Deo sibi adjutorium praebente, humiliter
suscepta et efficaciter impleta, cum bonorum operum
lampadibus venienti sponso apparere, atque ejus
thalamum ingredi mereantur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.