PL 105, col. 823

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

templi vocabantur, qui praeerant portis Jerusalem,
quique [quippe] ordinati per vices suas omnia
interiora templi vel exteriora [ Deest vel exteriora]
custodiebant. Hi denique [Iidemque inter] inter
sanctum et iniquum discernentes, eos tantum in
ecclesia qui sunt fideles recipiunt. Intrare enim
templum nisi per hos non possumus. Habent enim
potestatem tam bonos recipiendi quam rejiciendi
indignos.
CAPUT III.
[(Isid., ibid. c. 11.)] Lectorum [Item Isidori de lectoribus,
Lectorum] ordo formam et initium a prophetis.
Sunt igitur lectores, qui verbum Dei praedicant,
quibus dicitur: Clama, ne cesses: quasi tuba
exalta vocem tuam [(Isa. LVIII)]
. Isti quippe dum ordinantur,

primum de eorum conversatione episcopus
verbum facit ad populum. Deinde coram plebe tradit
eis codicem apicum divinorum, ad verbum Dei annuntiandum.
Qui autem ad hujusmodi provehitur
gradum, iste erit doctrina et libris imbutus, sensuumque
ac verborum scientia perornatus: ita ut
distinctionibus sententiarum intelligat ubi finiatur
junctura, ubi adhuc pendeat oratio, ubi sententia
extrema claudatur. Sicque expeditus vim pronuntiationis
tenebit, ut ad intellectum omnium mentes
sensumque promoveat, discendo [discernendo] genera
pronuntiationum, atque exprimendo proprios
sententiarum affectus: modo indicantis voce, modo
dolentis, modo increpantis, modo exhortantis, sive
his similia, secundum genus propriae pronuntiationis,

in quo magis illa ambigua sententiarum adhibenda
cognitio est. Multa enim in Scripturis sunt, quae
nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recidunt
sententiam, sicuti est: Quis accusabit adversus
electos Dei? Deus qui justificat [(Rom. VIII)]
?
Quodque si confirmative non servato genere pronuntiationis
suae dicatur, magna perversitas oritur.
Sic ergo pronuntiandum est, ac diceret: Deusne
qui justificat? subauditur, Non. Necesse est ergo in
tantis rebus scientiae ingenium, quo proprie singula
convenienterque pronuntientur. Propterea et accentuum
vim oportet lectorem scire, ut noverit in qua
syllaba vox protendatur pronuntiantis. Plerumque
enim imperiti lectores in verborum accentibus errant,
et solent irridere nos imperitiae hi qui videntur

habere [hanc habere] notitiam, detrahentes, et jurantes
penitus nos nescire quod dicimus. Porro vox
lectoris simplex erit et clara, ad omne pronuntiationis
genus accommodata, plena succo virili, agrestem
et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec
adeo sublimis, non fracta, non tenera, nihilque femineum
sonans, neque cum motu corporis, sed
tantum cum gravitatis specie. [(Isid., ibid. c. 13.)] Auribus
enim et cordi consulere debet lector, non
oculis: ne potius ex seipso exspectatores magis
quam auditores faciat. Vetus opinio est, lectores pronuntiandi
causa praecipuam curam vocis habuisse, ut
exaudiri in tumultu possit. Unde et dudum lectores
praecones vel proclamatores vocabantur.
CAPUT IV.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.