PL 105, col. 831

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

legis, de doctrina fidei, de virtute continentiae,
de disciplina justitiae: unumquemque diversa admonens
exhortatione, juxta professionem [professionis]
morumque qualitatem: videlicet ut pernoscat, quid,
cui, quando, vel quomodo proferat. Cujus prae caeteris
speciale officium est, Scripturas legere, percurrere
canones, exempla sanctorum imitari. Vigiliis,
jejuniis, orationibus incumbere: cum fratribus habere
pacem, nec quemquam ex membris suis discerpere.
Nullum damnare, nisi comprobatum: nullum
excommunicare, nisi discussum. Quique ita humilitate
pariter et auctoritate praestabit, ut nec per nimiam
humilitatem suam, subditorum vitia convalescere
faciat; nec per immoderatam auctoritatem
severitatis potestatem exerceat: sed tanto cautius

erga sibi commissos agat, quanto durius a Christo
judicari formidat. Tenebit quoque illam supereminentem
donis omnibus charitatem, sine qua omnis
virtus nihil est. Custos enim sanctitatis, charitas
est: locus autem hujus custodis, humilitas est. Habebit
etiam inter haec omnia et castitatis eminentiam,
ita ut mens Christi corpus confectura, ab
omni inquinamento carnis sit munda et libera. Inter
haec oportet eum sollicita dispensatione curam pauperum
gerere, esurientes pascere, vestire nudos, susscipere
peregrinos, captivos redimere, viduas ac
pupillos tueri, pervigilem in cunctis exhibere curam
providentia et distributione discreta. In quo etiam
et hospitalitas ita erit praecipua, ut omnes cum benignitate
et charitate suscipiat. Si enim omnes fideles

illud evangelicum audire desiderant, Hospes fui,
et suscepistis me [(Matth. XXV)]
, quanto magis episcopus,
cujus diversorium cunctorum debet esse receptaculum?
Laicus enim unum aut duos suscipiens,
implebit hospitalitatis officium: episcopus si omnes
non receperit, inhumanus est. In negotiis autem saecularibus
dirimendis, oportet eum causam merito
discernere, non gratia. Neque enim sic debet episcopus
suscipere potentem, ut contristet contra justitiam
pauperem: neque pro paupere, auferre justitiam
a potente. Non defendat improbum, nec sancta
indigno committenda arbitretur: neque arguat aut
impugnet, cujus crimen non reprehendit. Erit quoque
illi etiam juxta Apostolum mansuetudo, patientia,
sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia,

ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed
etiam ab oculi, oris, et cogitationis errore. Ita ut
dum nullum in se vitium regnare permittit, impetrare
apud Deum veniam pro subditorum facinoribus
valeat. Qui enim ista sectaverit, et Dei minister utilis
erit, et perfectum sacerdotium consummabit.
CAPUT X.
[(Hieronymi excerptum ex Ep. ad Titum.)] Hujus
rei [Excerptum B. Hieronymi ex Epistola ad Titum.
Hujus rei,] gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt
corrigas [(Tit. I)]
. Reliquit Titum discipulum Cretae,
ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret, et si
quid videbatur deesse, corrigeret: ipse pergens ad
alias nationes, ut rursum in eis Christi jaceret fundamentum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.