PL 105, col. 832

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

Quod autem ait, ut ea quae desunt corrigas
[deerant corrigeres, et sic ubique], ostendit necdum
eos ad plenam venisse scientiam veritatis: et
licet ab apostolo correcti fuerint, tamen adhuc indigere
correctione. Et constituas per civitates presbyteros,
sicut et ego tibi disposui. Diligenter Apostoli
attendamus verba, dicentis: Ut constituas per civitates
presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Qui qualis
presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens,
hoc ait: Si quis sine crimine est, unius uxoris
vir, etc. Postea intulit: Oportet enim episcopum
sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem. Idem
ergo est presbyter, qui [et] episcopus. Et antequam
diaboli instinctu studia et schismata [ deest schismata]
in religione fierent, ac diceretur in populis,
Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae,
communi
presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur.
Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat,
putabat suos, non Christi, in toto orbe decretum
est, ut unus de presbyteris electus superponeretur
caeteris, ad quem omnis cura Ecclesiae pertineret,
ut schismatum semina tollerentur. Putat
aliquis, non Scripturarum, sed nostram esse sententiam,
episcopum et presbyterum unum esse, et
aliud aetatis, aliud esse nomen officii? Relegat Apostoli
ad Philippenses verba, dicentis: Paulus et Timotheus
servi Christi Jesu, omnibus sanctis in Christo
Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus,
gratia vobis et pax, et reliqua [(Philipp. I)] . Philippi
una est urbs Macedoniae. Et certe in una civitate

plures, ut nunc putatur, episcopi esse non poterant.
Sed quia eosdem episcopos illo in tempore quos
presbyteros appellabant, propterea indifferenter de
episcopis, quasi de presbyteris est locutus. Adhuc
alicui hoc videatur ambiguum, nisi altero testimonio
comprobetur. In Actibus apostolorum scriptum
est, quod cum venisset apostolus Paulus Miletum,
miserit Ephesum, et convocaverit presbyteros ejusdem
ecclesiae, quibus postea inter caetera sit locutus: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos posuit
Spiritus sanctus episcopos pascere ecclesiam Domini,
quam acquisivit per sanguinem suum
[(Act. X)]
. Et hic
diligentius observate, quomodo unius civitatis Ephesi
presbyteros vocans, postea eosdem episcopos dixerit.
Videamus igitur qualis presbyter, sive episcopus

ordinandus sit: Si quis est sine crimine, unius
uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione
luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum
sine crimine esse tanquam Dei dispensatorem. Non
protervum, non iracundum, non vinolentum, non
percussorem, non turpis lucri appetitorem [(I Tim. III)]
.
Primum itaque sine crimine sit, quod puto alio
verbo ad Timotheum, irreprehensibilem nominatum.
Non qui eo tantum tempore, quo ordinandus est,
sine ullo sit crimine, et praeteritas maculas nova
conversatione deleverit: sed ex eo tempore, quo
in Christo renatus est, nulla peccati conscientia
mordeatur. Quomodo enim potest praeses Ecclesiae
auferre malum de medio ejus, qui in delictum simile

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.