PL 105, col. 838

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi [(Luc. X)]
.
De his ergo qui non indigent lacte gregis,
quid plura dicamus? Misericordiores sunt, vel potius
ipsius misericordiae officium largius impendunt:
possunt enim, et quod possunt faciunt. Laudentur
hi, nec damnentur illi. Nam et ipse Apostolus datum
non quaerebat. Fructuosas tamen oves suas esse
cupiebat, non steriles, sine lactis abertate. Itaque
cum esset quodam tempore in magna indigentia,
vinctus in confessione veritatis, missum est illi a fratribus,
unde necessitati et indigentiae ejus ministraretur.
Respondit autem illis gratias agens, et dixit: Benefecistis communicantes necessitatibus meis: ego
enim didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et abundare,
novi et penuriam pati. Omnia possum in eo qui

me confortat. Verum tamen vos benefecistis, usibus
mittere meis
[(Philipp. IV)]
. Sed ut ostenderet in eo
quod illi benefecerunt, quid ipse quaereret, ne inter
illos esset, qui se ipsos pascunt, non oves: non tam
suae gaudet subventum esse necessitati, quam illorum
gratulatur fecunditati. Quid ergo ibi quaerebat?
Non quia quaero, inquit, datum, sed requiro fructum.
Non ut ego, inquit, explear, sed ne vos inanes remaneatis.
Qui ergo non possunt facere quod Paulus,
ut manibus suis se transigant, accipiant de lacte
ovium: sustentent suam necessitatem, sed non negligant
ovium infirmitatem. Non hoc ibi quaerant,
tanquam commodum suum, ut ex necessitate penuriae
suae videantur annuntiare evangelium, sed hominibus
illuminandis parent lucem verbi veritatis.

Sunt enim tanquam lucernae, sicut dictum est: Sint
lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes [(Luc. XII)]
.
Et, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio:
sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui
in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus,
ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem
vestrum qui in coelis est [(Matth. V)]
. Si ergo tibi
lucerna accenderetur in domo, nonne adjiceres oleum
ne exstingueretur? Porro si lucerna accepto oleo
non luceret, non erat plane digna, quae in candelabro
poneretur, sed quae continuo frangeretur. Unde
ergo vivitur, necessitatis est accipere, charitatis est
praebere. Non tanquam venale sit evangelium, ut
istud sit pretium ejus quod sumunt qui annuntiant,
unde vivant. Si enim sic vendunt, magnam rem vili

pretio vendunt. Accipiant sustentationem necessitatis
a populo, mercedem dispensationis a Domino.
Non enim est idoneus populus reddere mercedem
illis, qui sibi in charitate Evangelii serviunt. Non
exspectent illi mercedem, nisi unde et isti salutem.
Quid ergo istis increpatur, unde arguuntur? quia
cum lac sumerent, et lanis se tegerent, oves negligebant.
Sua ergo tantum quaerebant, non quae Jesu
Christi. Sed quoniam diximus, quid sit lac consumere
quaeramus, quid sit lanis tegere. Qui praebet
lac, potum praebet; et qui praebet lanam, honorem
praebet. Ista sunt duo, quae a pastoribus quaeruntur,
qui seipsos pascunt, non oves: commodum supplendae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.