PL 105, col. 839

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

necessitatis, et favorem honoris et laudis
quaerunt. Etenim vestimentum propterea bene intelligitur
in honore, quia nuditatem contegit. Est
enim unusquisque homo infirmus. Et quid est, quisquis
vobis praeest nisi quod vos estis? Carnem
portat, mortalis est, manducat, dormit, surgit, natus
est, moriturus est. Si ergo cogites quid sit, secundum
seipsum homo est: et tamen honorando
eum velut angelum, contegis [et tu honorando tamen
amplius velut contegis] quod infirmum est.
Videte cujusmodi indumentum acceperat a bona
Dei plebe idem Paulus, cum diceret: Sicut angelum
Dei excepistis me. Testimonium enim vobis perhibeo,
quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis
mihi [(Galat. II)]
. Sed cum tantus illi honor exhibitus

esset, nunquid propter ipsum honorem sibi
exhibitum, ne forte negaretur, et minus ille cum
argueret laudaretur, pepercit errantibus? Nam si
hoc fecisset, esset inter illos qui se ipsos pascunt,
non oves. Diceret apud seipsum. Quid ad me pertinet?
quisque quod velit, agat. Victus meus salvus est,
honor meus salvus est, et lac et lana satis est mihi.
Eat quisque qua potest.Ergo integra tibi sunt omnia,
si eat quisque qua potest? Nolo te praepositum
facere: unum te constituo de ipsa plebe. Si patitur
unum membrum, compatiuntur omnia membra.
Proinde ipse apostolus cum eis commemorat, quales
fuerint erga illum, ne quasi oblitus eorum honorificentiae
videretur, testimonium perhibet, quod sicut
angelum Dei susceperint eum: quod si fieri posset,

oculos suos vellent eruere, et illi dare. Et tamen accedit
ad ovem languidam, ad ovem putridam, secare
vulnus, non parcere putredini. Ergo, inquit, inimicus
factus sum vobis praedicans veritatem? Ecce et
accepit de lacte ovium, sicut paulo ante commemoravimus;
et indutus est lanis ovium: sed tamen oves
non neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quae Jesu
Christi. Absit ergo ut dicamus vobis: Vivite ut vultis;
securi estote, Deus neminem perdet. Tantummodo
fidem Christianam tenete: non perdet ille quod redemit;
non perdet pro quibus sanguinem fudit. Et si
spectaculis volueritis oblectare animos vestros, ite;
quid mali est? et festa ista, quae celebrantur per universam
civitatem in laetitia convivantium, et publicis
mensis seipsos (ut putant) jucundantium, re vera

perdentium, ite, celebrate securi: magna est Dei
misericordia, quae totum ignoscat. Coronate vos rosis,
antequam marcescant. In domo Dei vestri,
quando volueritis, convivamini: implemini cibo et
vino cum vestris. Ad hoc enim data est ista creatura,
ut ea pe fruamini. Non enim paganis et impiis eam
dedit Deus, et vobis non dedit. Haec si dixerimus,
forte congregabimus turbas ampliores. Et si sunt
quidam, qui sentiant nos haec dicentes non recte
sapere, paucos offendimus, sed multitudinem conciliamus.
Quod si fecerimus non verba Dei, non verba

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.