PL 105, col. 840

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

Christi dicentes, sed nostra; erimus pastores pascentes
nosmetipsos, non oves. Cum autem dixisset
quae diligant isti pastores, dicit et quae negligant.
Vitia enim ovium late patent. Sanae atque crassae
oves perpaucae sunt, id est solidae in cibo veritatis,
utentes pascuis bene de munere Dei. Sed mali illi
pastores non parcunt talibus. Parum est quod illas
languentes, et infirmas, et errantes, et perditas non
curant: etiam istas fortes et pingues necant, quantum
ipsis est; et illae si vivunt, de misericordia Dei
vivunt; tamen quantum ad pastores malos attinet,
occidunt. Quomodo, inquit, occidunt? Male vivendo,
malum exemplum praebendo. An frustra dictum est
servo Dei eminenti in membris summi pastoris: Circa omnes teipsum bonorum operum praebens exemplum:

et forma esto fidelibus
[(Tit. II)]
? Attendit enim
ovis, etiam fortis, plerumque praepositum suum
male viventem, si declinet oculos a regulis Domini.
Intendit in hominem, incipit dicere in corde suo:
Si praepositus meus sic vivit, ego quis sum, qui non
faciam quod ille facit? occidit ovem fortem. Si fortem
ergo occidit ovem, jam de caeteris quid faciet,
qui illud, quod non ipse fructificaverat, sed forte
aut robustum invenerat, male vivendo interfecit?
Dico charitati vestrae ac iterum dico: Etsi vivunt
oves, etsi fortes sunt oves in verbo Domini, et tenent
illud quod audierunt a Domino suo: Quae dicunt, facite:
quae autem faciunt, facere nolite [(Matth. XXIII)]
,
tamen qui in conspectu populi male vivit, quantum
in illo est, eum a quo attenditur, occidit. Non sibi

ergo blandiatur, quia ille non est mortuus: et ille
vivit, et iste homicida est. Quomodo cum lascivus
homo intendit in mulierem ad concupiscendum eam,
ecce illa casta est, et maechatus est iste. Domini
enim vera et aperta est sententia: Quisquis viderit
mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est
eam in corde suo [(Matth. V)]
. Non pervenit ad illius
cubiculum, et in interiore jam suo cubiculo volutatur.
Sic omnis qui male vivit in conspectu eorum quibus
praepositus est, quantum in ipso est, occidit etiam fortes
oves. Qui ergo imitatur praepositum malum, moritur;
qui non imitatur, vivit: tamen quantum ad illum
pertinet, ambos occidit. Et quod crassum est, inquit, interfecistis, et oves meas non pascitis.
Jam audistis
quid diligant, videte quid negligant. Quod infirmatum

est, non confortastis; et quod male habuit, non
corroborastis; et quod contribulatum est, et quod confractum
est, non colligastis; et quod errabat, non revocastis;
et quod periit, non inquisistis; et quod forte
fuit, confregistis, interfecistis, occidistis. Infirmum
quippe animum gerit ovis, quando tentationes sibi
profuturas non credit. Pastor negligens, quando sic
credit talis infirmus, non illi dicit: Fili, accedens
ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara
animam tuam ad tentationem [(Eccli. II)]
. Qui enim
haec loquitur, confortat infirmum, et ex infirmo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.