PL 105, col. 841

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

facit firmum, ut non ille cum crediderit, prospera
hujus saeculi speret. Si enim doctus fuerit sperare
prospera hujus saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur,
supervenientibus adversitatibus sauciatur, aut
fortassis exstinguitur. Non ergo eum aedificat super
petram, qui sic aedificat, sed super arenam [fundamentum]
ponit. Petra autem erat Christus [(II Cor. X)]
.
Christi passiones imitandae sunt, non a Christianis
deliciae conquirendae. Confortatur infirmus cum
ei dicitur, Spera. Imminent quidem tentationes hujus
saeculi, sed ab omnibus te eruet Dominus, si ab
illo non recesserit retro cor tuum. Nam ad confortandum
cor tuum venit ille pati, venit ille mori, venit
sputis illiniri, venit spinis coronari, venit opprobria
audire, venit postremo ligno configi. Omnia

haec ille pro te: tu nihil pro illo, sed pro te. Quales
autem sunt, qui timentes hos laedere quibus loquuntur,
non solum non praeparant ad imminentes tentationes,
sed etiam promittunt felicitatem hujus saeculi
quam Deus ipsi saeculo non promisit; ille praedicit
labores super labores usque in finem venturos ipsi
saeculo, et tu vis ab ipsis laboribus exceptum esse
Christianum? quia Christianus est, aliquid plus passurus
est in hoc saeculo. Etenim ait Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem
patientur
[(I Tim. III)]
. Jam si tibi placet pastor
sua quaerens, non quae Jesu Christi, ille dicat: Omnes
qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem
patientur: et tu dic, si in Christo pie vixeris, abundabunt
tibi omnia bona, et si filios non habens, suscipies

et nutries omnes, et nemo tibi morietur.
Haeccine est aedificatio tua? Attende quid facias,
ubi ponas. Super arenam est quod constituis. Venturus
est imber: influxurus est fluvius, flaturus est
ventus, et impingent in domum istam, et cadet, et
fiet ruina ejus magna. Leva de arena, pone supra
petram: in Christo sit, quem vis esse Christianum.
Attendat ad passiones Christi indignas: attendat
illum sine ullo peccato, quae non rapuit, exsolventem:
attendat Scripturam dicentem sibi: Flagellat
omnem filium quem recipit [(Hebr. XXII)]
, et para
[quem recipit prorsus flagellat omnem filium ut et
unicum unicus, et para, etc.] te flagellari aut certe
non quaeras recipi. Flagellat autem omnem, inquit,
filium quem recipit, et tu dicis, Forte exceptus eris?

Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a numero
filiorum. Itane, inquies, flagellat omnem filium?
Prorsus flagellat omnem filium, ut et unicum.
Unicus ille de Patris substantia natus, aequalis Patri
in forma Dei, Verbum per quod facta sunt omnia,
non habebat unde flagellaretur. Ad hoc carne indutus
est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat
unicum sine peccato, relinquit cum peccato adoptatum
[eum peccatorem adoptatum]? In adoptionem
vocatos nos esse Apostolus dicit: Adoptionem filiorum
accepimus, ut essemus unico cohaeredes, essemus
etiam haereditas ejus [(Galat. IV)] . Postula a me,
et dabo tibi gentes haereditatem tuam [(Psal. II)]
. Exemplum
nobis proposuit in passionibus suis. Sed plane,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.