PL 106, col. 1475
Expositio in Matthaeum (Christianus Druthmarus), J. P. Migne
Prima autem azymorum.
Hoc est prima die quo fermentatos
panes abjiciebant, ipsa dies paschae quoniam
tunc etiam azymos comedebant. Mane quinta
feria interrogaverunt, et vespere venit ipse post eos
in civitatem comedere agnum. Accesserunt discipuli
ejus, Petrus et Andreas qui seniores, et aetate et sapientia
erant. Nam Joannes Junior illic erat: inter
eos fuit Judas, qui pecuniam Domini custodiebat. Ubi vis paremus tibi comedere pascha?
Praeceptum et
usus erat in illa terra, ad festa praeclara ad templum
Domini venire, agnum tamen comedere cum
quo voluisset, tantum si minor esset familia in domo,
assumeret vicinum domus suae. Idcirco interrogabant
ubi velit agnum manducare, quia Judae
ministerium erat ipsum agnum et alia necessaria
comparare. At Jesus dixit: Ite in civitatem ad
quemdam et dicite ei. Quid necesse erat nomen dicere
cum ipse ducem suum eis ostenderet dicens: Introeuntibus
vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram
aquae portans, sequimini eum in domum in
quam intrat, et dicetis patrifamilias domus? Quod
Matthaeus intendens ad alia, alteri dicendum reliquit
Marcus similiter de lagena dicit. Sed amphora
et lagena pro uno ponuntur et a Graeco utraque nomina
oriuntur. Significant autem vasculum fictile
ansas duas habens, quae rustici ad conservandam
aquam solent habere. Mystice per aquam lavacrum
pro ablutione mundi ostenditur, pascha spiritale volentibus
celebrare. Per amphoram et lagenam fragilitas
nostra, quae erat abluenda per baptismum.
Magister dicit tempus meum prope est, apud te facio
pascha.
Quod dicit tempus meum prope est, subauditur,
ad celebrandum pascha. Neque enim ille sic fidelis
erat, ut ei de sua vicina morte indicare debuisset,
quia si fidelis fuisset, discipuli domum nossent,
et frequentius Dominum suscepisset. Et fecerunt discipuli
sicut constituit illis Jesus, et paraverunt pascha.
Videlicet paraverunt quae necessaria erant, et
ornaverunt domum. Vespere autem facto discumbebat
cum duodecim discipulis suis. Agnus ad vesperam
jussus est immolari, ipsa nocte quando percussor
debebat transire, sive quia nocte luna mutatur,
quando fit in quarta decima, quia potestas
lunae in nocte est, sive quia populus Israel in ipsa
nocte fugit de terra Aegyptiorum. Et edentibus illis
dixit: Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus
est. Qui de passione praedixerat, praedixit de
traditione, ut agat conscius poenitentiam; et non designat
cum specialiter, ne imprudens factus, pejor fieret. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est
de illo.
Vadit id est ad mortem. Sicut scriptum
est. In multis Scripturae locis hoc dictum est,
ut in Isaia: Propter scelus populi mei percussi
eum.
Vae autem homini illi per quem tradetur. Hoc est
perpetuum. Vae autem homini illi imminet in inferno,