PL 106, col. 1476
Expositio in Matthaeum (Christianus Druthmarus), J. P. Migne
quia pro avaritia sua illum tradet. Nam et Pater
tradidit illum, et Filius tradidit seipsum. Sed Pater
et Filius pro charitate. Judas pro avaritia. Bonum
erat ei si natus non fuisset. Non quod aliquod
bonum habiturus quis sit nisi nascatur, sed simpliciter
loquitur quod melius fuerit ei non esse quam
male esse. Respondens autem Judas dixit: Numquid
ego sum Rabbi? Superbia apparet in voce ipsius et
incredulitas, cum alii majores illo dixerint Domine,
et iste, quasi non esset Deus, dicit, Magister. Exspectavit
enim et non cum aliis se excusavit, quia volebat
ut Deus illum proderet manifeste, ut haberet
occasionem ut diceret: Jam quia tu ista improperas
quae non feci, debeo te derelinquere, et alium magistrum
quaerere. Sed Deus praescius cogitationum;
non inveniet in illo occasionem. Ait illi: Tu dixisti. Ac
si dicat: Non ego dico, sed tu. Non invenies in me
occasionem ut me derelinquas. Caenantibus autem
eis accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit.
Postquam veteris paschae quod praeceptum fuerat
consummavit, et finem fecit umbrarum veterum, incoepit
initiare initium novae gratiae novique sacrificii.
Accepit panem qui confortat cor hominis, et quod
corpora humana plus continet, et ponit in eo sacramentum
sui amoris. Sed multo magis ille panis spiritalis
plene confortat omnem hominem et creaturam,
quia in ipso movemur et sumus. Benedixit
primum, quia in ipso homine hominum genus benedixit,
et post, quem de sancta Maria assumpsit benedictionem
divinae immortalitatis, et potentiam
veraciter inesse monstravit. Fregit, seipsum panem,
quia ipse se voluntarius obtulit ad passionem, ubi
pro satietate nostra fregit habitaculum animae suae,
sicut ipse dixit. Potestatem habeo ponendi animam
meam, et potestatem habeo iterum assumendi eam. Deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite,
hoc est corpus meum.
Dedit discipulis suis sacramentum
corporis sui in remissionem peccatorum, et conservationem
charitatis, ut memores illius facti, semper
hoc in figura facerent, quod pro eis acturus erat, non
obliviscerentur. Hoc est corpus meum. Id est, in sacramento.
Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis,
dicens: Quia inter omnes vitae alimonias cibus panis et
vinum valent ad confirmandam et recreandam nostram
infirmitatem, recte per haec duo ministerium sui
sacramenti confirmare placuit. Vinum namque et
laetificat et sanguinem auget. Et idcirco non inconvenienter
sanguis Christi per hoc figuratur, quoniam
quidquid nobis ab ipso venit, laetificat laetitia vera,
et auget omne bonum nostrum. Sicut denique si
aliquis peregre proficiscens dilectoribus suis quoddam
vinculum dilectionis relinquit, eo tenore, ut
omni die haec agant, ut illius non obliviscantur, ita
Deus praecepit agi a nobis transferens spiritaliter
corpus in panem, vinum in sanguinem, ut per haec
duo memoremus quae fecit pro nobis de corpore et