PL 106, col. 306
De institutione regia (Jonas Aurelianus), J. P. Migne · De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
quod aspere plerumque coguntur decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate compensant:
si luxuria tanto eis est castigatior, quanto
possit esse liberior: si malunt cupiditatibus pravis,
quam quibuslibet gentibus imperare; et si haec omnia
faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed
propter charitatem felicitatis aeternae; si pro suis
peccatis, humilitatis, et miserationis, et orationis
sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt.
Tales Christianos imperatores dicimus esse felices,
interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod exspectamus
advenerit. » Deo gratias.
natione Hispanum, nomine Claudium, qui aliquid
temporis in palatio suo in presbyteratus militaverat
honore, cui in explanandis sanctorum Evangeliorum
lectionibus quantulacunque notitia inesse videbatur,
ut Italicae plebis, quae magna ex parte a sanctorum
evangelistarum sensibus procul aberat, sacrae
doctrinae consultum ferret, Taurinensi praesulem
subrogari fecit Ecclesiae. Sed quam pestiferum
dogma et ab Ecclesiae auctoritate abhorrens in plebem
sibi transfuderit commissam, libellus quem ad
Theodemirum venerabilem abbatem, se, charitate
imperante, corrigentem et a superstitiosa doctrina
avertere volentem, scripsit, eumdem legere et nosse
volentibus patenter demonstrat. Memoratus denique
libellus eidem domino nostro, genitori vestro, sincerissime
ac religiosissime orthodoxam fidem colenti,
ob defensionem sanctae matris Ecclesiae, quae
ab eodem Claudio, sicut textus suarum litterarum
prodit, hostiliter impugnabatur, delatus est. Qui ab
eo suique palatii prudentissimis viris examinatus,
justo judicio repudiatus. Quem licet ego nec legerim,
nec viderim, quoddam tamen ex eo excerptum,
eodem genitore vestro mittente, suscepi. Praecipiens
et monens [ Forte, praecipiebat et monebat] memoratus
Deo charus Caesar ut ad refellenda et improbanda
ejusdem Claudii, quae in eodem excerpto perversissima
continebantur, dicta, et in blasphemiam vituperationemque
sanctae Dei Ecclesiae irreverenter