PL 106, col. 307
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
erant jaculata, secundum tenuitatem sensus mei,
quantum Deus annuisset, nullatenus rescribere omitterem.
Cujus jussioni libentissime parens, prout
Deus posse dedit, et facultas temporis sivit, quoddam
opusculum dirigere coeperam et magna ex parte
digesseram. Sed audiens eumdem Claudium juxta
humanam conditionem ultimum clausisse diem, ab
eodem opere perficiendo stylum meum feriendum
statui. Rebar enim quod illo moriente pariter ejus
error nusquam comparuisset, secundum Domini
sententiam dicentis: Delebo memoriam Amalec sub
coelo [(Exod. XVII)]
, nihilominus memoria illius perversae
doctrinae deleta fuisset in omnium virorum
prudentium pectore. Sed quia, ut relatione veridica
didici, non modo error de quo agitur in discipulorum
suorum mentibus reviviscit, quin potius, eo
dicente, haeresis Ariana pullulare deprehenditur, de
qua fertur quaedam monumenta librorum congessisse,
et ad simplicitatem et puritatem fidei catholicae
et apostolicae oppugnandum in armario episcopii
sui clandestina calliditate reliquisse; non sum
ausus quin, monitu et hortatu filiorum sanctae Dei
Ecclesiae, opus quod praetermiseram enucleatim discutiendum
repeterem, et singulis quae supererant
perverse objectis rationalibus atque piissimis antithetis
ad liquidum obviarem. Quod ergo pro viribus
exsecutus, idem opusculum juxta imperium patris
vestri, ob capacitatem mei sensus digerens, vobis
offerendum merito judicavi, ut quod patri vestro
imperanti reddere non quivi, id vobis et illi pariter
reddam. Sufficere namque Claudio poterat ad cumulum
miseriarum suarum error quem secutus est,
duorum scilicet haereticorum, Eustathii et Vigilantii.
LIBER PRIMUS
Disertissimos viros et eloquentissimos, atque catholicae
et apostolicae fidei invictissimos defensores,
Hispaniam protulisse manifestum est. Quorum imitanda
exempla et documenta sequenda quia in promptu
habentur, et Ecclesiae amplectuntur, ab eis,
Christo favente, non ab jure [ Forte abire] sancta
salubriter instruitur et fovetur Ecclesia. Sed quoniam
saepissime et haeresiarchas simplicitatem catholicae
fidei perversis dogmatibus commaculare conantes,
et multifariis superstitionibus auctoritati
sanctae Dei Ecclesiae contraeuntes, creavit, et hactenus
creare non cessat, cunctis valde fidelibus dolendum
est. Ut igitur caeteros omittam, emersit ex
eadem Hispania, tempore sanctae memoriae Caroli
piissimi atque invictissimi Augusti, quidam Felix
nomine, actu infelix, Urgelitanensis civitatis episcopus,