PL 106, col. 308

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

Sed his geminis pestibus minime contentus, altiori
perditionis suae barathro sese praecipitem dedit,
dum infestissimi hostis sanctae Dei Ecclesiae Arii se
sectatorem discipulumque et in vita et in morte
exstitisse monstravit: in vita quidem, docendo et
praedicando; in morte quoque, in nefandis codicibus
suis eumdem errorem a se scriptum relinquendo.
Secta quippe ejusdem Arii, olim a sanctis
Patribus damnata catholicoque mucrone sub perpetuo
anathemate confossa, quae ab eodem Claudio dicitur
resuscitata, necesse est ut sagacissimo quaesitu et
diligentissimo scrutamine exstet inventa et in lucem
praeferenda [ Forte, proferenda], et cum resuscitatore
suo ab ecclesiasticis viris rursus sanctarum Scripturarum
telis ferienda atque frustranda; ne, quod

absit, si delituerit, simplicium mentibus in processu
temporis virus mortiferum propinet, et in perpetuam
damnationem inducat. Humiliter igitur flagito
clementiam serenitatis vestrae, rex prudentissime,
ut si quid in eodem opusculo utilitatis inveneritis,
gratanter suscipiatis, eumque habeatis et haberi faciatis,
vosque legatis et vobis legi jubeatis.Excerptum
porro mihi missum ideo inter hanc praefationem
et opusculum subsequens interserui, ut quisquis
idem legere et scrutari voluerit, primum, rogo,
hac praefatione lecta, idem excerptum legat et examinet.
Et tunc demum ad memoratum opusculum
aut probandum aut improbandum manum mittat.
Et quidquid minus responsum minusque praemissis
pravis objectis contraitum repererit, suae sanioris

uberiorisque intelligentiae scriptis et dictis, ob honorem
et defensionem sanctae Dei Ecclesiae, suppleat.

qui, juncto suo sceleratissimo errori Eliphanto
Toletanae urbis episcopo, secundum humanitatem
non esse proprium filium Dei, sed adoptivum
praedicare ausus est, et hac virulenta doctrina
uterque Hispaniam magna ex parte infecit. Deinde
apostolorum Christi actus imitari videri volentes,

cum ipsi non apostoli Christi, sed praecones essent
hostis antiqui, unusquisque separatim diversas provincias,
eadem sua insana doctrina imbuendas, appetivere.
Eliphantus scilicet Asturias et Galliciam,
cujus discipulos apud Astures me aliquando vidisse
memini, quos et catholicorum virorum regionis illius,
qui eorum vesanae doctrinae secundum sanam
doctrinam rationabiliter renitebantur, relatu, perspicuitatisque
meae probatu, secundum eorum actum
et habitum, certissimos antichristos esse liquido

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.