PL 106, col. 309

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

deprehendi, manifeste cernens in illis illud beati
Ambrosii compleri. Habitus mentis in corporis
statu cernitur. Et illud cujusdam:
Frons hominis propriae mentis depromit amictum.
Qualis vultus erit, talia corda gerit.
Quibus verissime et apertissime cognitis, et quia
jam secundum apostolicum praeceptum, ut ab eadem
sua erronea praedicatione desisterent admoniti fuerant,
et tamen in eodem errore permanebant, ut
haereticos devitavi. Porro idem Felix, cum multis
apud Septimaniam eumdem haustum pestiferum
propinaverit, eum tamen Galliae Germaniaeque,
quantum in illo fuit, propinare voluit. Sed, divina
gratia adminiculante, nullum apud Galliam Germaniamque
ejus error locum invenire quivit, quoniam

non solum apud Germaniam studium litterarum et
amor sanctarum Scripturarum, verum etiam apud
eamdem Galliam (quae sola, teste Hieronymo, monstra
non habuit, sed viris semper fortibus et eloquentissimis
abundavit), ejusdem memorabilis viri
solertissimo studio et ferventissimo desiderio actum
est ut, Domino opem ferente, in sibi commissae Ecclesiae
filiis et liberalium artium apprime disciplina
et divinarum Scripturarum perfecte polleret intelligentia;
quibus milites Christi, ut pote invictissimis
armis muniti, ejus vesanam doctrinam propulsaverunt.
Ejusdem namque principis jussu in unum
coacti, adhibita etiam sanctae Romanae Ecclesiae auctoritate,
eumdem Felicem damnaverunt, imo cum
auctore sui erroris, Nestorio, quem imitatus est,

perpetuo anathemati mancipaverunt. Memorato autem
orthodoxo principe Carolo rebus humanis
exempto, gloriosus filius ejus Ludovicus, pietate,
sapientia et fortitudine, tanto non impar genitori,
paternum (quia sic Deus voluit) triumphaliter sortitus
est imperium. Quo feliciter imperante, idem
Felix in quodam discipulo suo nomine Claudio, ut
pote (ut verbis beati Hieronymi utar) Euphorbus in
Pythagora, renascitur: utique, etsi non ut pridem
fidei catholicae regulam, ecclesiasticas tamen traditiones
quam venenatis telis per eumdem discipulum
suum jaculari nisus sit, breviter memorandum est.
Antiquus etenim hostis, inimicus generis humani,
ecclesiasticae quietis impatiens, qui non cessat lolium
malitiae suae, quantum sibi divinitus permittitur,

in agrum sanctae Dei Ecclesiae jugiter superserere,
exagitavit memoratum Claudium quibusdam
insidiarum suarum furiis, et in tantam audaciam
prorumpere suasit, ut contra Ecclesiae auctoritatem
nonnulla frivola et inepta scriptitarit, quae in subsequentibus
demonstrabuntur. Reor igitur eum opinatum
quod obeunte piae memoriae pio principe Carolo,
adeo in Ecclesia, quam sanctis praecedentibus
meritis idem inclytus filius ejus, nutu divino, regendam
tuendamque suscepit, cognitionem divinarum
Scripturarum labefactaverit, ut eam suae vesanae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.