PL 106, col. 311

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

abdicasse: sed quia errorem gregis sui ratione corrigere
neglexit, et eorum animis scandalum generavit,
et in sui detestationem eos quodammodo
prorumpere coegit. Nam si beati Gregorii dictis
ad Serenum Massiliensem episcopum scribentis
obedienter parere, nec non et apostoli Pauli salubria
facta sequi, voluisset, nequaquam tam irrationabili
facto se praecipitem dedisset. Sicut enim ex
libro Actuum apostolorum [(Cap. XVII)] didicimus,
atque Historiae tripartitae auctoritate astipulante
cognoscimus, cum venisset idem beatus
Paulus Athenas, et civitatem repletam idolis conspexisset,
aras ab illis honoratas non destruxit,
sed ratione ignorantiam redarguit, veritatis jura
monstravit. Dicitur etiam Claudium eumdem adversus

reliquias sanctorum non contemnendas (ut pote
quorum mors pretiosa in conspectu Domini, eorumque
sepulcra, ut a sanctis Patribus traditum est, honoranda)
quaedam nefanda dogmatizasse, et usque
nunc dogmatizare. Quae licet series litterarum suarum
manifeste non indicet, ex his tamen quae innuit,
et ex veridica quorumdam fidelium relatione, ita se
rem habere liquido claret. Quapropter verisimile
videtur hujus novitii sanctae Ecclesiae hostis
animam ex duorum animabus priscorum compactam,
atque uno corpori indeptam, Vigilantii videlicet et
Eustathii, qui, ut verbis Sedulii utamur, ambo errore
pares, quanquam sunt diversa secuti. Licet enim in
plurimis ab alterutro desciverint, in contemnendis
tamen sanctorum martyrum reliquiis eorumque sepulcris

dehonorandis, et nonnullis ecclesiasticis traditionibus
reprehendendis, unum perversissime senserunt.
Quorum alterius error a beato Hieronymo,
sanctae Dei Ecclesiae eximio doctore, veritatisque fidelissimo
assertore, et vesani erroris experientissimo
exsecratore, strenue superatus; alterius vero in
Gangrensi concilio perpetuo anathemate a sanctis
Patribus est destructus. Necesse est ergo ut quicunque
hujuscemodi damnatorum errores imitatur, et
canonica auctoritate percellatur, et eorum perpetuo
anathemati societur. Is quippe de quo agimus, quia
non simpliciter graditur, sed a recto tramite aberrans,
sanctorum Patrum terminos jactanter transgreditur,
non frustra, sed quodam, ut creditur, vaticinio,
Claudii sortitus est nomen. Quoniam, quanquam

magistri sui (quod qui nos regit longe faciat!) non
videatur aperte sequi errorem, in eo tamen quod
ecclesiasticae auctoritati claudicando contraire nititur,
non immerito nomen Claudii sortitur, eorumque
numero jure asciscitur de quibus Psalmista: Filii,
inquit, alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati
sunt, et claudicaverunt a semitis suis [(Psal. XVII)]
.
Quidam sane sanctae religionis proposito venerandus,
et honestate vitae imitandus, debitoque honore nominandus,
Theodemirus Pater monachorum, nunc
jam rebus humanis exemptus, cum jam longe lateque
fama crebrescente, ab eodem Claudio talia geri et
praedicari contra auctoritatem ecclesiasticam didicisset,
charitatis officio ductus, et unicae gentis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.