PL 106, col. 312

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

amore provocatus, eidem Claudio, ut ab his se quae
reprehensibiliter agebat et docebat compesceret, litteris
charitate refertis mandari curavit. Ille e contra,
fraternae admonitionis impatiens, turbidaque indignatione
permotus, non solum in illum juste se redarguentem,
verum etiam in omnes sanctae catholicae
et apostolicae Ecclesiae sincerissimos cultores,
Galliam Germaniamque incolentes, Christoque Domino
devotissime militantes, et ab imaginum superstitiosa
adoratione immunes, diversarum reprehensionum
ac vituperationum jacula intorsit, eosque
et idololatriae abominatione, et falsae religionis superstitione,
et innumeris aliis sceleribus irretitos,
sicut textus suarum litterarum demonstrat, appellare
non erubuit. Unde mirari satis hominem nequeo, ut

qui disciplinam recte loquendi nescit, non solum docere,
verum etiam alios reprehendere, et, quod his
ineptius est, in reprehensionem peritorum virorum
librum praesumpserit evomere. Verum nisi ob ejus
errorem vanissimum refellendum, et quorumdam
simplicium deceptionem cavendam, videlicet ne illius
pestifera doctrina eorum quoquomodo miserabilis
fieret ruina, nequaquam illius imperita scripta in
manibus forent sumenda. Quoniam si ab his qui
litteraria arte imbuti sunt vel tenuiter discutiantur,
pene nihil in eis reperitur quo ars recte loquendi et
scribendi non offendatur, exceptis his quae de aliorum
opusculis furtim subripuit, et quibusdam subtractis
atque mutatis, compilatoris usus officio, ut
sua, suo inseruit operi. Fertur interea in suggillationem

ejusdem abbatis totiusque Gallicanae Ecclesiae,
tantae prolixitatis evomuisse libellum, ut magnitudine
sua quinquagenis psalmis Davidicum superaverit
Psalterium, de quo non nisi quoddam excerptum
in manus parvitatis nostrae est perlatum, cujus hoc
est exordium: TITULUS LIBRI. Apologeticum atque
Rescriptum Claudii episcopi adversus Theodemirum
abbatem.
Quam absurdissima et ridiculosa, quamque auribus
virorum peritorum tituli istius sit fastidiosa constructio,
ipsorum puerorum qui adhuc liberalibus
initiantur disciplinis, facile aperteque potest probari
judicio. Sed idcirco certae personae ejusdem tituli
rusticitatem patenter non adscribimus, quia incertum
habetur utrum dictatori an scriptori, vel certe exceptori,

ascribenda sit. Ad sequentia ergo, quae
propria tua, o Claudi, esse non ambigimus, apostrophen
facimus, et non de his quae in eodem opere tuo
perverse scripsisti cum aliis, sed magis tecum manum
volumus conserere. Ais namque contra memoratum
Theodemirum venerabilem abbatem:
« Epistolam tuam, cum adjunctis super capitulis,
plenam garrulitate atque stoliditate, per quemdam
accepi rusticum portitorem, in quibus capitulis
denuntias te turbatum, ita inquiens, eo quod rumor
abierit ex Italia de me per omnes Gallias,
usque ad finem Hispaniae, quasi ego sectam quamdam
novam praedicaverim contra regulam fidei catholicae,
quod omnino falsissimum est. » Esto haec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.