PL 106, col. 321

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

vero quae soli Deo debetur, multa et innumera
in utroque Testamento exstant salutifera
documenta. Quae cum plurima et innumera sint,
adeo ut non facile etiam ab ipsis peritissimis et eloquentissimis
viris explicari queant, restat ut expositiones
eorum quae a sanctis Patribus sancto Spiritu
afflatis digestae sunt et ad nostram notitiam perlatae,
paucas de multis, brevitati studentes, huic operi
subnectamus. Scribit utique Origenes in Expositione
Epistolae ad Romanos [(Lib. I)] : « Cum possent, inquit,
homines Deum agnoscere, ab ejus cultu declinantes,
ad imagines hominum adorandas et animalium
se diverterunt. Ut enim breviter et omnia in
unum collecta definitione dicamus, adorare alium
praeter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum,

impietatis est crimen. Idem item in eodem opere:
Ego sic arbitror accipiendum quod, verbi causa, si
quis in quolibet metallo, aurei, vel argentei, vel ligni,
vel lapidis, facit speciem quadrupedis alicujus,
vel serpentis, vel avis, et statuam illam, non idolum,
sed similitudinem fecit, vel etiam si picturas ad hoc
ipsum statuat, nihilominus similitudinem fecisse dicendus
est. Sermo Dei universa complectens, simul
abjurat et abjicit, et non solum idolum fieri vetat,
sed et similitudinem omnium quae in terra sunt, et
in aquis, et in coelo; addit autem et dicit: Non
adorabis ea, neque coles [(Exod. XX)]
. Aliud est colere,
aliud adorare. Potest quis interdum et invitus adorare,
sicut nonnulli regibus adulantes, cum eos in
hujusmodi studia deditos viderint, adorare se simulant

idola, cum in corde ipsorum certum sit quia nihil
sit idolum. Colere vero est toto hic affectu et
studio mancipari. Utrumque ergo resecat sermo divinus,
ut neque affectu colas, neque specie adores.
Hieronymus in expositione Danielis prophetae: Notum
tibi sit, inquit, rex, quia deos tuos non colimus,
et statuam auream quam erexisti, non adoramus [(Dan. III)]
.
Sive statuam, ut Symmachus, sive imaginem
auream, ut caeteri transtulerunt, voluerimus
legere, cultores Dei eam adorare non debent. Ergo
judices et principes saeculi, qui imperatorum statuas
adorant et imagines, hoc se facere intelligant quod
tres pueri facere nolentes placuerunt Deo. Et notanda
proprietas: deos coli, imaginem adorari dicunt,
quod utrumque servis Dei non convenit. Item idem

in Expositione Ezechielis prophetae: Et septuaginta
viri de senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan,
stabat in medio eorum stantium ante picturas,
et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et
vapor nebulae de thure consurgebat [(Ezech. VIII)]
.
Quando dicit septuaginta viros fuisse de senioribus
domus Israel, qui tenerent thuribula manibus,
ostendit multos alios fuisse presbyteros qui hoc non
faciebant, sed forsitan peccatis aliis tenebantur:
unumque nomine Jezoniam filium Saphan stetisse
in medio eorum quasi principem sceleris atque sacrilegii
eorum qui, omissa religione Dei, colebant
idola, et in templo non adorabant Deum, cujus erat
et templum, sed picturas parietum. Sanctus Augustinus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.