PL 106, col. 322
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
in libro septimo de Civitate Dei: Unum verum
Deum, id est omnis animae corporisque creatorem,
colere quisque contendat. Non ideo peccat quia
non est colendus quem colit, sed quia colendum, non
ut colendus est, colit. Qui vero et rebus talibus, id
est turpibus et scelestis, et non Deum verum, id est,
animae corporisque factorem, sed creaturam quamvis
non vitiosam colit, sive illa sit anima, sive corpus,
sive anima simul et corpus, bis peccat in Deum,
quod et pro ipso colit quod non est ipse, et talibus
rebus colit qualibus nec ipse colendus est. Item idem
in libro X de Civitate Dei: Multa denique de cultu
divino usurpata sunt quae honoribus deferrentur humanis,
sive humilitate nimia, sive adulatione pestifera,
ita tamen ut quibus ea deferrentur, homines
haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi; si
autem multum eis additur, et adorandi: quis vero
sacrificandum censuit, nisi ei quem deum aut scivit,
aut putavit, aut finxit? Item idem in eodem opere,
lib. X: Putaverunt quidam angelis deferendum honorem
(vel adorando vel sacrificando) qui debetur Deo,
et eorum sunt admonitione prohibiti, jussique
haec ei deferre cui uni fas esse noverunt. Imitati
sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam
Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo
sanitatis putati dii, eisque Lycaonii victimas
immolare voluerunt, quod a se humili pietate
removentes, eis in quem crederent annuntiaverunt
Deum [(Act. XIV, 4)] . Et post pauca [(Cap. 4)] : Quaecunque
igitur immortalis potestas quantalibet virtute
praedita, si nos diligit, sicut seipsam, ei vult esse
subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata
est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia privatur
Deo; si autem colit Deum, non vult se coli pro
Deo: illi enim potius divinae sententiae suffragatur,
et dilectionis viribus favet, quia scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur, nisi soli Deo
[(Exod.
XXII)]
. Nam ut alia nunc taceam quae pertinent ad
religionis obsequium quo colitur Deus, sacrificium
certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi,
nisi Deo soli. Item idem in eodem opere libro X [(Cap.
26)] : Non itaque debemus metuere ne immortales et
beatos uni Deo subditos non eis sacrificando offen
damus. Quod enim nonnisi uni vero Deo sancti de
beri sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul
dubio neque per ullam significantem figuram,
neque per ipsam rem quae sacramentis significatur,
sibi exhiberi volunt. Daemonum est haec arrogantia
superborum atque miserorum, a quibus longe
diversa pietas subditorum Deo. Item idem in eodem
opere [(Lib. ult. c. 10)] : Nos autem martyribus nostris
non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus
mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus,
fabricamus. Nec ibi erigimus altaria, in quibus
sacrificemus martyribus, sed uni Deo, et martyrum
et nostro, sacrificium immolamus, ad quod sacrificium
sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione
vicerunt, suo loco et ordine nominantur,
non tamen a sacerdote qui sacrificat invocantur;