PL 106, col. 62

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

in omnem terram exivit sonus eorum
[(Psal. XVIII)]
.
Videntes autem discipuli indignati sunt, et unus ex
illis Judas Schariotes, qui erat eum traditurus, ait:
Utquid perditio haec? quare hoc unguentum non veniit
trecentis denariis, et datum est egenis? Dixit autem
hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed
quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur
exportabat [(Joan. XII)]
. Videtis, fratres, quia
Judas iste miser non tunc primo peccavit, quando
per avaritiam Dominum vendidit pecunia: sed ante
jam fur erat, et ea quae illis dabantur, portans furatus
est. Hujus Judae similitudinem habent ministri
Ecclesiae qui ad hoc serviunt Ecclesiae ut pecuniam
inde sibi colligant, et turpe lucrum sectantes, utuntur
Ecclesia sicut tunc Judas Domino utebatur, ut

sub ejus nomine colligant sibi pecunias et thesauros.
Et heu, pro dolor! jam in mundo tales Judae proditores
multi sunt. Usque hodie populus Judaeorum hoc agit
quod tunc Judas fecit, indignans scilicet, quod Ecclesia
gentium Deum sua fide et credulitate ungit.
Dixit ergo Jesus: Sine, ut in diem sepulturae meae
servet illud. Quid molesti estis mulieri? Bonum opus
operata est in me: semper enim pauperes habetis vobiscum,
et cum volueritis potestis illis benefacere; me
autem non semper habebitis vobiscum. Nam quod habuit
haec fecit, mittens unguentum hoc in corpus meum,
praevenit ungere illud ad sepeliendum me faciens.
Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc
Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit
in memoriam ejus (Joan. XII; Matth. XXVI; Marc.

XIV). Alii autem discipuli Domini indignati sunt pro
perdito, ut eis videbatur, unguento, quod tantum
valuit, trecentos scilicet denarios. Sed illi caeteri
vere pro hoc fecerunt ut argentum illud pauperibus
daretur; Judas autem solus, qui fur erat, voluit illud
furari. Respondit ergo eis Jesus, id est aliis discipulis,
non Judae, et ostendit eis quod bene fecisset
illa mulier. Illo enim unguento unxit corpus Domini,
quia post mortem ejus, cum iterum hoc ei facere
vellet, ante resurgente Domino, non invenit jam in
sepulcro corpus ejus. Hoc est enim quod Dominus
ait: praevenit ungere corpus meum. Ideo, sinite, inquit, illam, ut in diem sepulturae meae servet illud,
id
est, hoc mundo faciat quod, si eum invenisset, tunc
factura erat. Amen, inquit, dico vobis, ubicunque

praedicatum fuerit hoc Evangelium. Recordamini
modo, fratres, quod supra dixi vobis, scilicet quod
hoc unguentum significat Evangelium. Et quod ibi
dixit: domus impleta est ex odore unguenti, hoc hic
dixit: Praedicabitur Evangelium hoc in toto mundo.
Ex ista ergo causa perditi ut ei videbatur unguenti,
quod in turpe lucrum mutare voluit, post quatuor
dies biduo ante Pascha abiit ille ipse.
Judas unus ex duodecim, qui dicebatur Judas Scarioth,
abiit ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid
vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Illi autem
gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare triginta
argenteos; et spopondit, et quaerebat opportunitatem,
ut traderet illum sine turbis [(Matth. XXVI; Luc. XXII)]
,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.