PL 106, col. 63

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Ille dixit: Quid vultis mihi dare, ut ego vobis eum
tradam? In illorum aestimatione posuit Dominum
suum.
Prima autem die Azymorum, quando Pascha necesse
erat occidi, accesserunt discipuli ad Jesum dicentes:
Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? At
Jesus misit Petrum et Joannem dicens: Euntes parate
nobis Pascha, et ite in civitatem, et occurret vobis
homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum
in quam intrat, et dicite patrifamilias domus:
Magister dicit: Tempus meum prope est: apud te faciam
Pascha cum discipulis meis. Ubi est diversorium
ubi Pascha manducem? Et ipse vobis ostendet coenaculum
magnum stratum, et ibi parate. Euntes autem
invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt Pascha
[(Luc. XXII; Matth. XXVI)] . Duos discipulos misit Dominus,
ut sibi transitum pararent, quo transiret ex
hoc mundo ad Patrem. Isti duo Petrus et Joannes
fuerunt; Petrus significat fidem, Joannes charitatem:
per istas namque transit ad incorruptionis gloriam,
et ad vitam beatam. Fide, qua credimus in
Deum Patrem, et in ipsum Filium ejus et in Spiritum
sanctum. Charitate vero, qua eum, in quem credimus,
diligamus. In tali ergo transitu dignatur Dominus
accumbere; nam et solemnitas illa apud Judaeos
Azyma vocabatur, quod est sine fermento. Et
apostolus Paulus, quid hoc esset ostendit ubi ait: Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento
malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Videte, fratres, quales duo discipuli mittuntur

ad parandum Pascha, sinceritas et veritas; sinceritas
cordis ad charitatem pertinet, veritas ad
fidem; nam in veteri lege scriptum est: Diliges amicum
tuum, et odio habebis inimicum tuum. Remansit
ibi fermentum odii et malitae in corde ejus qui odio
habebat inimicum suum, Christus autem vult Pascha
sine fermento; ait enim: Diliges proximum tuum sicut
teipsum, et non dimisit aliquem quem odisses; omnes enim,
inquit, fratres estis. Vetus lex vindicare
praecepit sanguinem proximi, ibi fermentum irae remansit.
Christus autem: Orate, inquit, pro persequentibus
vos; et iterum: Dimittite peccata fratrum
vestrorum, de cordibus vestris. Vult enim, ut dixi,
ubi ille manere dignatur, mansionem habere sine
fermento malitiae. Cor ergo, ubi Christus Pascha vult

manducare, fide sit et charitate paratum, et tunc
dignum est ut Christus in eo maneat. Ite, inquit, ad quemdam.
Non nominavit aliquem, ut liberum
unicuique esse signaret, utrum Christum susciperet
an non. Prope, ait, est tempus meum. Tempus videlicet
quo finiendum erat vetus fermentum, ut immolaretur
Agnus sine macula pro peccatis hominum:
hoc est enim, ut supra diximus, Pascha, quo ille
transivit de morte ad vitam aeternam.
Vespere autem coena facta, cum diabolus jam misisset
in corde ut traderet eum Judas Schariotes,
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a
Deo exivit, et ad Deum vadit [(Joan. XIII)]
. Ista coena
Dominica sicut bonis et electis discipulis bona fuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.