PL 106, col. 74

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

est; et nos pro nostro peccato, non pro suo
morimur.
Tunc venit Jesus cum discipulis suis in villam quae
dicitur Gethsemani, ubi erat hortus, in quem introivit
ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat
eum, locum, quia frequenter Jesus convenerat
illuc cum discipulis suis; et dixit Dominus discipulis
suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Et
assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari
et moestus esse [(Matth. XXVI; Joan XVIII)]
.
Venit Dominus in locum qui dicitur Gethsemani.
Illuc venit, ubi eum sciebat traditor suus solere venire,
ut ibi eum, cum quaesisset, inveniret: non
enim fugiebat passionem, ad quam in mundum venit
et quam se pro nobis suscepturum toties ante praedixerat.
Assumpsit ergo Petrum et duos filios Zebedaei;
coepit contristari et moestus esse.
Ipsos discipulos ad
videndam humanitatis suae veritatem assumpsit,
quos ante ad videndam claritatem suam in monte,
ubi cum eo Moyses et Elias in majestate visi sunt,
assumpsit; ut qui fuerant testes gloriae fierent et
humanitatis; et qui eum multis indiciis edocti Deum
non dubitabant, scirent etiam hoc indicio tristitiae
hominem esse. Contristabatur autem non pro sua
morte, ad quam suscipiendam, ut praediximus, in
mundum venerat, sed pro illius discipuli sui proditoris
perditione, et pro illius populi obcaecatione,
qui eum ad mortem tradiderat. Nam quare pro se
contristaretur morituro, qui ante praedixit discipulis: Filius,
inquiens, hominis tradetur ad crucifigendum?

Et hoc saepius discipulis ipse praedicens non
se timere ostendit, quod ad perficiendum in hunc
mundum venire dignatus est, sed sicut supra dixit: Filius,
inquit, hominis vadit, sicut scriptum est, de
hoc non est contristatus, sed de eo quod sequitur: Vae autem homini illi per quem tradetur;
per Judam
enim traditus est Judaeis, et per Judaeos gentibus. Pro
illorum ergo perditione contristabatur, non pro sua
passione, sine qua mundus salvari non potuerat. Ait
ergo discipulis:
Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete
hic et vigilate mecum [(Matth. XXVI; Marc. XIV)]
. Audistis,
fratres, quod Dominus ait: Tristis est anima
mea usque ad mortem, non pro morte, tantum enim
praevaluit ei illa passio quantum ille permisit; nam

et ideo dixit: Coepit contristari. Tantum enim contristabatur
quantum ille voluit, et hoc inter illum
distabat et caeteros homines, quod omni affectu humano
tantum utebatur.
CAPUT VIII.
Et progressus, inquit, pusillum quantum jactus est
lapidis, procidit in faciem suam orans et dicens:
Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste;
verumtamen, non sicut ego volo, sed sicut tu vis [(Luc. XXII; Matth. XXVI)]
.
Hoc humana natura, quam
ex Judaeis assumpserat, precabatur, non ut mortem
non susciperet, sed ut non ab eis eam, qui secundum
carnem propinqui erant, susciperet. Verumtamen,
inquit, non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Non inquit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.