PL 106, col. 75

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

secundum voluntatem humanitatis ex Judaeis
assumptae fiat; sed secundum nostram semper unam
et aeternam voluntatem fiet hoc, et omnia; omnia
enim quaecunque voluit Dominus per Filium suum
fecit, et una semper Patris et Filii voluntas est.
Ad hoc haec orabat Dominus, ut suam quidem voluntatem
esse scirent homines, ut non tantum crimen
in eum commisissent ut Dominum gloriae crucifixissent:
ille namque omnes salvos vult fieri, et
neminem vult perire.
Apparuit, inquit, illi angelus Domini de coelo confortans
eum, et factus in agonia prolixius orabat. Et
factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis
in terram [(Luc. XXII)]
. Apparuit Domino suus angelus
de coelo confortans eum, sicut ante, cum esuriret,

accesserunt angeli, et ministrabant ei. Quando
ergo ipse voluit, adfuerunt ei coelestes illi angelici
spiritus. Et factus in agonia, prolixius orabat. Pro
omnibus orabat unus, Dominus pro servis, ut servos
suos amicos efficeret, magna enim fuerunt peccata
hominum, ideoque Christus omni genere bonitatis
eorum salutem operatus est. Ille eis exemplum praebuit
baptizatus in Jordane sine culpa semper existens:
ille vivendi praecepta dedit; ille corporum sanitatem
omni fideliter petenti praebebat; ille orationi
frequentius instabat, pernoctans aliquando;
ille jejunabat; ad ultimum, sicut modo audistis,
tanto pro nobis certamine orabat, ut fieret sudor ejus
sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Haec
omnia exempla praebendo nobis fecit, non horum

aliquo indigens ille, sed nobis, quos salvare venerat,
exemplum praebens. Sudabat autem ut Adam sudantem
liberaret. Ei enim dictum est: In sudore vultus
tui vesceris pane. Ac si diceretur: Non ante vesceris
pane coelesti quam ex tua carne natus pro te sudet. Et erat,
inquit, sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis
in terram. Hoc enim sudore, et hoc sanguine
terra, id est humanum genus, lotum est ab
illa maledictione, qua primo sudanti dictum est: Maledicta terra in opere tuo;
et primo sanguinem
fundenti: Maledictus, inquit, eris super terram, quae
aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de
manu tua.
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes.
Et dixit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare

mecum? Vigilate et orate, ne intretis in tentationem;
spiritus quidem promptus est, caro autem infirma [(Matth. XXIV; Marc. XIV)]
. Apostoli, nondum
Spiritu sancto confortati, sopore oppressi sunt, quibus
ait: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
Hoc quotidie Ecclesia facit dicens: Ne, inquit, nos inducas in tentationem.
Aliud est enim non tentari,
quod in hoc saeculo fieri non potest; aliud
non induci in tentationem, quod ut fiat, oramus
quotidie, scilicet ne nos inducat in tentationem ut
cadamus tentati, sed ut tentationem stantes viriliter
pugnemus. Unde et apostolus Paulus: Vigilate, et
state, inquit, in fide, et viriliter agite. Spiritus, inquit, vester promptus est, sed caro infirma.
Promptus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.