PL 107, col. 318

De clericorum institutione (Rabanus Maurus), J. P. Migne

enim in alimentum corporis redigitur, virtute
autem sacramenti aeternae vitae dignitas adipiscitur.
In sacramento fideles quique communicantes pactum
societatis et pacis incunt. In virtute enim sacramenti
omnia membra capiti suo conjuncta et coadunata
in aeterna claritate gaudebunt. Sicut ergo in
nos id convertitur cum id manducamus et bibimus,
sic et nos in corpus Christi convertimur dum obedienter
et pie vivimus. Sed tamen ipsius sacramenti
(sicut supra diximus) tanta est dignitas et tanta potentia,
ut quicunque illud indigne perceperit, magis
sibi damnationem quam salutem acquirat, quod
ostendit Apostolus dicens: Quicunque enim manducaverit
panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne,
reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet

autem seipsum homo et sic de pane illo edat, et de
calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium
sibi manducat et bibit, non dijudicans Domini
corpus [(I Cor. XI)]
. Tunc enim vere et salubriter
corpus et sanguinem Christi percipimus, si
non tantum volumus, ut in sacramento carnem et
sanguinem Christi edamus, sed usque ad Spiritus
participationem manducemus et bibamus, ut in Domini
corpore tanquam membra maneamus, ut ejus
Spiritu vegetemur. Sumunt ergo fideles bene et veraciter
corpus Christi, si corpus Christi non negligant esse,
fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi.
De Spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi. Inde
est quod exponens nobis Apostolus hunc panem
unum, unum corpus Christi significare intelligi voluit.
Calicem,
inquit, benedictionis cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis
quem frangimus nonne participatio corporis Domini
est? Quomodo unus panis, unum corpus multi sumus,
omnesque de uno pane et uno calice participamus.
Nec enim in sacramentis aliud offerri licet, nisi
quod Dominus ipse constituit, et suo exemplo facere
nos docuit. Quoniam Dominus Jesus in qua
nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit
et dixit. Hoc est corpus meum quod pro vobis
traditur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter
et calicem postquam coenavit dicens: Hic calix
Novi Testamenti est in meo sanguine, hoc facite quotiescunque
bibetis, in meam commemorationem [(I
Cor. XI)]
. Ergo panem infermentatum, et vinum

aqua mistum in sacramentum corporis et sanguinis
Christi sanctificari oportet, quia ipsas res de se Dominum
testificari Evangelium narrat. Ait enim ipse
Dominus: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi:
si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum,
et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita [(Joan. VI)]
.
Et item: Ego sum, inquit, vitis vera. Panis
enim Dei descendit de coelo, et dat vitam mundo,
quem Pater signavit, Deus misit in mundum.
Hic est panis vitae, hunc qui manducat, non esuriet
in aeternum. Iste panis cor hominis confirmat, iste
quidem de terra naturae nostrae productus est.
Istudque vinum laetificat cor hominis, quod ex vite
vera processit. Nec enim aliud ex vite quam vinum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.