PL 107, col. 319

De clericorum institutione (Rabanus Maurus), J. P. Migne

nasci potest. Ergo quia panis corporis confirmat, ideo
ille corpus Christi congruenter nuncupatur. Vinum
autem quia sanguinem operatur in carne, ideo ad
sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt
visibilia sanctificata, tamen per Spiritum sanctum
in sacramentum divini corporis transeunt. Quod autem
panem sacrificii sine fermento esse oporteat,
testatur liber Leviticus, ubi commemoratur Dominum
per Moysen filiis Israel ita praecepisse. Omnis,
inquit, oblatio quae offertur Domino absque fermento
fiat, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in
sacrificio Domini [(Levit. VIII)]
. Credimus ergo et
panem illum quem primum Dominus in coena mystica
in mysterium corporis sui consecravit, infermentatum
esse, maxime cum in tempore paschae

nullum fermentum cuiquam vesci, sed nec in domo
habere ulli licebat, Domino illud in lege praecipiente
ac dicente, sicut Exodus testatur. Primo mense, inquit, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis
azyma usque ad diem vicesimam ejusdem mensis
ad vesperam; septem diebus non invenietur fermentum
in domibus vestris; qui comederit fermentatum,
peribit anima sua de coetu Israel, tam de advenis
quam indigenis terrae
[(Exod. XII)]
. Et paulo post: Azyma,
inquit, comedetis septem diebus, non apparebit
apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus
tuis, et reliqua. Quod ergo neque in domo neque in
finibus cunctis eorum populo Dei habere licebat,
superfluum est arbitrari id Dominum foris exquisisse.
Quid autem illud significet, quod in Pascha

comedi vetitum erat ostendit Apostolus, et paschae
et azymorum rationem manifestissima narratione
exponens. Et enim, inquit, Pascha nostrum immolatus
est Christus, itaque epulemur, non in fermento
malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis [(I Cor. XI)]
.
Quicunque ergo ad mensam Domini
ubi Agni immaculati et incontaminati caro
mactatur, et ubi veneranda mysteria passionis et resurrectionis
ejus a fidelibus celebrantur, plenus dolo
atque malitia accedat, et aut odii, aut invidiae, aut
avaritiae, aut luxuriae, facibus accensus, corpus Domini
percipere non metuit, verendum est ne ubi
vitam accipere debuit judicium damnationis inveniat,
et magis incitetur ad poenam, quam retrahatur
ad veniam. Scriptum est enim de Juda proditore,

qui malignus ad mensam Domini accessit,
et sacri convivii particeps esse non timuit, quod
post buccellam statim introisset in eum Satanas,
Dominusque ei dixerit: Quod facis, fac citius, qui
mox id quod prius latendo machinabatur, continuo
exiens, insaniae suae manifestum effudit virus, ita
ut cum turba multa gladiis et fustibus, facibus et
armis, instructa ad eum tanquam ad latronem capiendum
veniret, qui mori ultro venerat. Qui ergo
insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere
pollutis mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis
participare non metuit, ille in exemplum
Judae Filium hominis tradit, non quidem Judaeis,
sed peccatoribus, membris videlicet suis, quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.