PL 107, col. 373

De clericorum institutione (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Virgine nihil corporis assumpsisse, sed per eam
quasi per fistulam transisse asseruit.
Apellitarum quoque Apelles princeps fuit: qui
creatorem, angelum nescio quem gloriosum superioris
Dei faciens, Deum legis Israel, illum igneum affirmans.
Apellitae quorum auctor Apelles, qui dixit
Christum non Deum in veritate, sed hominem in
phantasia apparuisse.
Archontiaci a principibus appellantur: qui universitatem
quam Deus condidit, opera esse archangelorum
defendunt.
Adamiani vocati, quod Adae imitantur nuditatem,
unde et nudi erant, et nudi in se mares feminaeque
conveniunt.
Cainani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant.
Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus
est Seth, dicentes eum esse Christum.
Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech
sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed virtutem
Dei arbitrantur.
Angeli vocantur qui angelos colunt.
Apostolici hoc sibi nomen ideo sumpserunt, quod
nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos
qui aliquo in hoc mundo utuntur.
Cerdoniani a Cerdone quodam nominati: qui duo
contraria principia asseruit.
Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati:
qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum,
alterum justum Deum asseruit; tanquam duo principia

creatoris et bonitatis.
Arroteritae ab oblatione vocati; panem enim et
caseum offerunt dicentes primis hominibus oblationem
a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse
celebratam.
Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt
in calice sacramenti.
Severiani, a Severo exorti, vinum non bibunt, et
Vetus Testamentum, et resurrectionem non recipiunt.
Tatiani, a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae
dicti, quia carnes abominantur.
Alogii vocantur tanquam sine verbo; logos enim, λόγος
Graece, verbum dicitur; Deum enim verbum
non credunt, respuentes Joannis Evangelium et Apocalypsin.
Cataphrygis nomen provincia Phrygis dedit, quia
ibi exstiterunt auctores eorum.
Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt: ii adventum
Spiritus sancti non in apostolos, sed in se traditum
asserunt.
Cathari propter munditiam ita se nominaverunt;
gloriantes enim de suis meritis, negant poenitentibus
veniam peccatorum; viduas si nupserint, tanquam
adulteras damnant; mundiores se caeteris praedicant;
qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se
potius quam mundos vocarent.
Pauliani, a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit
non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse
initium.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.