PL 107, col. 421
Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum; sed ut manifesti sint,
quoniam non sunt omnes ex nobis. » Et item: « Omnis, »
inquit, « qui non manet in doctrina Christi,
Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic Filium
et Patrem habet. Si quis venit ad vos, et hanc
doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum,
nec Ave ei dixeritis, qui enim dicit Ave, communicat
operibus illius malignis. » Ergo, quicunque religioni
Christianae, et sanae doctrinae, quam ab apostolis
et prophetis, necnon et ab ipso Domino susceptam
honorabiliter sancta custodit Ecclesia, ex aliqua parte
ore blasphemo reprehensionem ingerit, seu diminutionem
facit, sciat se corporis Christi omnino unitate
privatum esse, nec posse nisi per poenitentiam condignam
erroris sui veniam et coelestis regni aditum
promereri, quia, secundum Salvatoris sententiam,
« Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit,
Filius hominis, qui est in coelo. » Qui enim manet
in unitatis compage, ad regnum simul ascendet
cum capite; qui autem divortium amat, necesse est
ut in ima inferni atque in tartari profunda simul cum
erroris auctore ac dissensionis animatore diabolo
mergatur, quia non est dissensionis Deus, sed pacis.
Sed quia negotium scribendi suscepimus adversus
eos qui dicunt non licere parentibus liberis filios
suos ingenuos Dei servitio mancipare, necnon et
contra illos qui, parvi pendentes votum quod Deo
voverunt, servitium sanctum quod professi sunt,
quasi sine reatu deserere possent, indigne abjiciunt;
monasticam quoque disciplinam secundum sanctorum
Patrum regulas ordinatam, ceu humana inventione,
et non divina auctoritate institutam, despicientes
detestantur; primo sacrarum Scripturarum
testimoniis et sanctorum Patrum exemplis ostendemus,
licere homini Christiano suam sobolem
Deo consecrare: demum votum quod Deo vovetur,
sine magno reatu omitti omnino non posse; postremo
vitam monasticam non humana argumentatione,
sed divina auctoritate institutam esse: ut hi qui in
suis sectis magis confidunt quam in divinorum librorum
scriptis, saltem ipsa veritate superati, poenitentiam
agant, erroremque suum relinquentes, semetipsos
decipere aliosque secum ad perditionem
trahere desistant.
Juxta primordium ergo libri Geneseos, ubi de
protoplasti primis filiis narrat Scriptura sancta, ita
subjungit, dicens: « Fuit autem Abel pastor ovium,
et Cain agricola. Factum est autem post multos dies
ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino:
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de
adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel, et
ad munera ejus; ad Cain vero, et ad munera illius
non respexit. » Ecce habes juxta inchoationem humani
generis, statim Deo placere primogenitorum
oblationem, de innocenti pectore atque pinguedine
charitatis prolatam, magis quam ad inquisitionem
terreni cultus, ubi ingenium callet humanum. Et ne
forte dicas, hic brutorum animalium oblatione Dominum