PL 107, col. 422

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

delectari, audi Apostolum dicentem: « Numquid
de bobus cura est Deo? an magis scripta sunt
propter nos? » Hinc Dominus per Psalmistam dicit:
« Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus
tuis hircos, quoniam meae sunt omnes ferae
silvarum, jumenta in montibus et boves. » Et paulo
post: « Immola, » ait, « Deo sacrificium laudis, et
redde Altissimo vota tua. » Et item: « Sacrificium
laudis, inquit, honorificabit me, et illic iter est, in
quo ostendam illis salutare Dei. » Cum autem Cain
propter invidiam interficeret Abel, rursus Adam
cognovit uxorem suam, quae peperit ei filium, quem
vocavit Seth, dicens: « Posuit mihi Deus semen
aliud pro Abel, quem occidit Cain. » Sed et Seth
natus est filius, quem vocavit Enos, de quo non

frustra subsequitur Scriptura dicens: « Iste coepit
invocare nomen Domini. » Sicut enim Abel filii Adam
oblationem Deo placere approbavit, ita et nepotis
ipsius, hoc est, Enos, devotionem in laudem Dei expressit,
cum dicit: « Iste coepit invocare nomen Domini. »
Non enim ait, iste studiosus ac callens fuit
in exercitio operis terreni: sed quo magis Dominum
delectari novit, hoc pro magno laudis honore
extulit, dicens: « Iste coepit invocare nomen Domini. »
Ille ergo rite invocat nomen Domini, qui devotum
pectus, et oris officium, ac boni operis studium
ad glorificandum Dominum coadunat. Iste
merito cum Psalmista dicere potest: « In me sunt,
Deus, vota, quae reddam laudationes tibi. » Similiter
quoque Enoch et Noe hoc in laudis titulo

principatum habent, quod Dominum timerent et
amarent, atque in ejus praeceptis bonorum operum
gressibus ambularent. Quorum priorem tulisse Deus
dicitur, ne diutius toleraret peccatorum vexationem;
alterum, mundo diluvio pereunte, in arca simul
cum sobole ad restaurandam humanam progeniem
inscribitur reservasse. Cujus primogenitus
Sem, juxta Hebraeorum opinionem, erat sacerdos
Dei summi, quem in subsequentibus Scriptura Melchisedech
appellat, offerens panem et vinum, secundum
cujus ordinem ille sacerdos exstitisse perhibetur;
ad quem patria vox in psalmis ait: « Tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. »
Igitur Abraham unicum fidei et obedientiae,
atque verae pietatis exemplar, qui ad vocem Domini

egressus est de terra sua, et de cognatione sua, et
peregrinatus est in terra quam illi Dominus promiserat
se daturum, et semini ejus post eum in possessionem.
Hic filium suum Isaac, de quo accepit
repromissionem, ad imperium Domini obtulisse describitur,
in locum, quem ostenderat et Deus, in
quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit;
cumque colligasset filium suum dilectissimum, posuit
eum in altare super struem lignorum, extenditque
manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium;
sed angelus Domini prohibuit eum, dicens:
« Ne extendas manum tuam super puerum, neque
facias ei quidquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum,
et non peperceris filio tuo unigenito propter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.