PL 107, col. 423

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

me. » Et paulo post sequitur Scriptura de eodem
ita narrans: « Per memetipsum juravi, dicit
Dominus, quia fecisti rem hanc, et non pepercisti
filio tuo unigenito, benedicam tibi, et multiplicabo
semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae
est in littore maris. Possidebit semen tuum portas
inimicorum, et benedicentur in semine tuo omnes
gentes terrae, quia obedisti voci meae. »
Quid ad haec respondent importuni defensores genuinae
libertatis, et vaniloqui contra Dominum?
Nunquid dicunt, hunc patriarcham inique egisse,
quod unicum filium et haeredem, de libera uxore
natum, propter mandatum Domini offerebat? aut
arguunt Dominum impietatis, quod fidelem suum
cultorem coegerit parricidium committere? an non

magis iniqua est opinio eorum qui legem mundanam
et temporalem legi divinae atque aeternae, quae
omnia regit et cuncta nutu suo disponit, praeponunt?
Si enim hoc non licet quod Deus aeternus fieri jubet,
quomodo licet quod universa vanitas docet? scriptum
est enim: « Universa vanitas omnis homo vivens. »
Quanquam in imagine Dei ambulet, tamen
vane conturbabitur. Idem ergo Dominus, qui tunc
oraculo suo jusserat patriarcham offerre filium suum
in holocaustum, nunc in Evangelio suo jubet plebem
ecclesiasticam sobolem suam tradere ad servitium
sanctum; et qui tunc laudavit pro amore suo obedientiam
piam, nunc probat in amore suo devotionem
sanctam. Nam qui tunc dixit in lege sacerdoti
ut vestimentum non scinderet, et ad omnem

mortuum non ingrederetur omnino, super patre
quoque suo et matre non contaminaretur, nec egrederetur
de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini,
quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est:
ipse nunc in Evangelio dicit homini Christiano: « Si
oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice
abs te; et si dextera manus tua scandalizat te,
abscinde eam, et projice abs te. Expedit enim tibi
ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum
corpus tuum eat in gehennam. » Et item: « Qui
amat patrem aut matrem plus quam me, non est me
dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non
est me dignus: et qui non accipit crucem suam, et
sequitur me, non est me dignus. » Et item: « Si quis,
inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et

tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit
animam suam salvam facere, perdet eam;
qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet
eam. » Et rursum: « Omnis, » inquit, « qui
relinquit domum, fratres, aut sorores, aut matrem,
aut patrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter
nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam
possidebit? » Denique Isaac fidelis Dei cultor,
atque paternae voluntatis devotissimus exsecutor,
typus illius de quo dicit Apostolus: « Factus obediens
Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: »
idcirco portavit ligna ad conficiendum de semetipso
holocaustum, ut Christum exprimeret portantem
crucem ad peragendum passionis suae sacramentum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.