PL 107, col. 424

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Fodit puteos plurimos, ut inveniret aquam
vivam: docens nos intente meditari Scripturas sacras,
donec percipiamus divinam sapientiam. Hic
ergo patientia sua et obedientia arguit illos, qui
paterno superbe resistunt voto, atque decreto, ne in
eis divinae servitutis expleatur effectus.
Similiter et Jacob, vir simplex habitans in tabernaculis,
humilitatis summae ac mansuetudinis nobis
praebet exemplum, ut si velimus benedictionem haereditare
paternam, maneamus in simplicitatis nostrae
tabernaculis, et Ecclesiae matris per omnia subditi,
magis subjiciamur regulis, quam cum Esau
rufo et hispido, vanis mundi serviamus negotiis.
Quid enumero specialiter patriarcharum singulorum
facta, ad comprobandam paternae auctoritatis

potestatem, in filiis suis ad servitium Dei tradendis;
cum Dominus ipse in lege praeceperit Israeli,
omnium primogenitorum sibimet faciendam consecrationem,
dicens ad Moysen: « Sanctifica mihi
omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis
Israel, tam de hominibus, quam de jumentis; mea
sunt enim omnia. » Et rursum cum Levitas pro primogenitis
vellet eligere in cultum tabernaculi, ita
locutus est ad Moysen, dicens: « Tolle Levitas de
medio filiorum Israel, et purificabis eos. » Et paulo
post: « Applicabis, inquit, Levitas coram tabernaculo
foederis convocata omni multitudine filiorum
Israel: cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent
filii Israel manus suas super eos, et offeret
Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis

Israel, ut serviant in ministerio ejus; et consecrabis
eos in oblationem Domini, quoniam dono donati
sunt mihi a filiis Israel; pro primogenitis, quae
aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. Mea
sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam
ex hominibus, quam ex jumentis; ex die quo percussi
omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi
eos mihi, et tuli Levitas pro cunctis primogenitis
filiorum Israel, tradidique eos dono Aaron, et
filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro
Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis, ne
sit in populo plaga. » Ecce Dominus expetit omne
primogenitum ab his qui legibus suis obtemperare
debent, et non tantum hominum, sed etiam primogenita
jumentorum: ut ostendat quod non solum nostra,

sed etiam nosmetipsos debitores sumus illi offerre.
Et ne aliquam querimoniam rite opponere possis,
et dicere fas non esse hominem quemlibet filium
suum aeque liberum ad servitium Dei offerre, jubet
universum populum, unam tribum de duodecim simul
totam offerre ad tabernaculum foederis, et consecrare
ibi in oblationem Domino ad ministerium
ejus. Utrum tunc videtur majorem potestatem habere
filios Israel in fratribus suis Levitis offerendis,
quibus post oblationem decreto Domini abnegata
est sors omnis haereditatis terrenae, et possessio
inter caeteras tribus haberi: vel patrem cum filio
proprio adhuc quidem tenerae aetatis, et nondum
secundum legem sui juris aut potestatis existentem;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.