PL 107, col. 435
Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
testantes, constitutionibus sanctae Regulae contradicunt,
despicientesque eam, murmurando invicem
susurrant, quod superflua sit sanctio regularis, et
non necessaria; magisque humanae fictioni, quam
auctoritati divinae eam inniti: primum, secundum
eorum sensum qui, catholica veritate imbuti, de
hujus ordinis initio et ratione plenissime scripserunt,
ostendemus monasticam conversationem Deo
auctore per sanctorum Patrum dicta vel facta institutam
esse; dehinc subjungemus ex canone divino
testimonia huic disciplinae convenientia: ut qui jam
diutius huic errori deserviunt, saltem, patefacta in
omnibus veritate superati, vana garrire erubescant.
Itaque coenobitarum disciplina a tempore praedicationis
apostolicae sumpsit exordium. Nam talis exstitit
in Jerosolymis omnis illa credentium multitudo,
quae in Actibus apostolorum ita describitur: « Multitudinis
autem credentium erat cor et anima una,
nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum
esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Possessiones
et substantias vendebant, et dividebant ea
omnibus, prout cuique opus erat. » Et item: « Neque
enim quisquam egens erat inter illos: quotquot
enim possessiones agrorum vel domorum erant vendentes,
offerebant pecuniam eorum, quae vendebant,
et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur
autem singulis, prout cuique opus erat. » Talis itaque
erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos
in coenobiis invenire difficile est. Sed cum apostolorum
post excessum tepescere coepisset credentium
multitudo, ea vel maxime, quae ad fidem Christi
de alienigenis ac diversis gentibus confluebat, a
quibus apostoli, prae ipsis fidei rudimentis et inveteratae
gentilitatis consuetudine, nihil amplius expetebant,
nisi ut ab ipsis immolatitiis idolorum, et
fornicatione, et suffocatis, et sanguine temperarent:
atque ista libertas, quae gentibus propter infirmitatem
primae credulitatis indulta est, etiam illius Ecclesiae
perfectionem, quae Jerosolymis consistebat,
paulatim contaminari coepisset, et crescente quotidie
vel indigenarum numero, vel advenarum, primae
illius fidei refrigesceret fervor; non solum hi qui
ad fidem Christi confluxerant, verum etiam illi qui
erant Ecclesiae principes, ab ipsa districtione laxati
sunt; nonnulli aestimantes id quod videbant gentibus
prae infirmitate concessum, sibi etiam licitum,
nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis
ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque
sequerentur. Hi autem quibus apostolicus
adhuc inerat fervor, memores illius pristinae perfectionis,
discedentes a civitatibus suis, illorumque
consortio, qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae
negligentiam esse credebant, multoties suburbanum
ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis
per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant
instituta, privatim ac peculiariter exercere
coeperunt. Atque ita coadolevit ista, quam diximus,
discipulorum, qui se ab eorum contagio sequestraverunt,
disciplina, qui paulatim, tempore procedente,