PL 107, col. 436

Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

segregati a credentium turbis, adeo quod a
conjugiis abstinerent, et a parentum se consortio
mundique istius conversatione secernerent, monachi
sive monozantes, hoc est, singulares, a solitariae
vitae districtione nominati sunt. Unde consequens
fuit ut ex communione consortii coenobitae, cellaeque
ac diversoria eorum coenobia vocarentur. Istud ergo
solum fuit antiquissimum monachorum genus, quod
non modo tempore, sed etiam primum est, quodque
per annos plurimos solum usque ad abbatis Pauli
vel Antonii duravit aetatem: cujus etiam nunc adhuc
in districtis coenobiis cernimus residere vestigia.
De hoc priscorum numero, et, ut ita dixerim,
fecundissima radice, sanctorum etiam anachoretarum
post haec flores fructusque prolati sunt: cujus professionis

principes hos, quos paulo ante memoravimus,
sanctum scilicet Paulum vel Antonium, novimus
exstitisse, qui non quidem pusillanimitatis
causa nec impatientiae morbo, sed desiderio sublimioris
profectus contemplationisque divinae, solitudinis
secreta sectati sunt, licet eorum prior, necessitatis
obtentu, dum tempore persecutionis affinium
suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur.
Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina
aliud perfectionis genus, cujus sectatores anachoretae,
id est, secessores, merito nuncupantur: eo
quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines
occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto
certamine ac manifesto conflictu de omnibus congredi
cupientes, vastos eremi recessus penetrare

non timeant, ad imitationem sancti Joannis Baptistae,
qui in eremo tota aetate permansit; Eliae quoque ac
Elisei, atque illorum de quibus apostoli ita meminerunt:
« Circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis,
angustiati, afflicti, egentes, quibus dignus non
erat mundus, in solitudinibus errantes, et montibus
et speluncis, et in cavernis terrae. » De quibus etiam
figuraliter Dominus ad Job: « Quis autem est, qui
dimisit onagrum liberum, et vincula ejus resolvit?
posuit habitaculum ejus desertum, et tabernacula
ejus salsuginem, irridens multitudinem civitatis, et
querelam exactoris non exaudiens. Consideravit
montes pascuae suae, et post omne viride quaerit. »
In psalmis quoque scriptum est: « Dicant nunc qui
redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. »

Et post pauca: « Erraverunt in solitudine,
in siccitate, viam civitatis habitaculi non invenerunt.
Esurientes et sitientes, et anima eorum in ipsis defecit.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum liberavit eos. » Quos
etiam Jeremias ita describit, dicens: « Beatus, qui
tulit jugum a juventute sua; sedebit solitarius et tacebit,
quia levabit se super se. » Quique id Psalmistae
affectu et opere conficiunt: « Similis factus
sum pellicano solitudinis, vigilavi, et factus sum sicut
passer solitarius in tecto. » Igitur qui despiciendam
monasticam disciplinam arbitrantur, primum
oportet ut attendant quae sit virtus hujus normae atque
conversationis; et si perspexerint legibus Dei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.